Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
In quo probatur, quod mollis est incorruptibilis in tempore futuro per rationes Peripateticorum .
Eadem autem ratione qua probatur esse motus perpetuus secundum omne tempus praeteritum, probatur etiam perpetuo duraturus esse secundum omne futurum, secundum Aristotelem qui princeps fuit sectae Peripateticorum. Ipsi enim dicunt quidem, quod motus incorruptibilis sit per eamdem rationem qua probatur esse ingenitus: sicut enim sequitur ad hoc quod si incipit motus in praeterito, quod motus alius praecedat motum primum, ita etiam sequitur ad hoc, quod motus corrumpitur, quod aliquis erit motus post motum ultimum, et probatur ex hoc quod non sunt haec duo necessaria simul, quae sunt cessare et quiescere a motu, et cessare sive quiescere a mobilitate, sive ab aptitudine illa qua natum est moveri, sicut patet in eo quod comburitur secundum actum, et quod est combustibile. Quando enim aliquid cessat a combustione secundum actum, non propter hoc necessario cessat vel quiescit a combustilibilitate: quia frequenter invenitur combustibile quod non comburitur, sicut diximus de mobili et eo quod movetur secundum actum: ita dicimus de movente secundum actum, de eo quod aptum natum est movere: quia non necessario aliquid cessat simul ab actu movendi, ita quod non moveat, et ab aptitudine movendi, ita quod non sit natum movere. Convenit enim aliquid aptum licitum non movere secundum actum propter aliquod impedimentum, quod accidit ei extrinsecus in se,
vel in eo quod debet moveri ab ipso, vel forte in utroque.
Quaeramus igitur, sicut patet, quod si motus corrumpitur in aliquo tempore futuro, quod hoc convenit altero duorum modorum, scilicet quia movens et mobile vel alterum ipsorum corrumpitur, vel quia sunt perpetua, et tamen non movebunt aliquando. Si autem dicitur, quod corrumpitur mobile, vel movens, vel utrumque ipsorum, tunc oportet corruptionem eorum esse post motus cessationem: sed corruptio est finis motus: ergo motus erit cujus finis est corruptio post ultimum motum: et oportet quod in illo motu aliquid sit movens ad corruptionem: et hoc voco corrumpens: ergo erit mobile aliquid et movens et motum post ultimum motum: quod non est intelligibile: quia in nullo genere potest intelligi, quod aliquid sit post ultimum. Si igitur hoc est impossibile, tunc manifestum est quod ex parte illa motus est perpetuus. Si autem dicatur quod manent manens et mobile, sed tamen non erunt aliquando disposita ad motum, tunc iterum oportet quod illa dispositio impediens motum, vel sit motus, vel motum consequens, et inducta ab aliquo movente: et tunc illa alteratio erit post illum motum, qui positus erat esse ultimus: ergo motus est post ultimum motum, si non, aliquando quidem erit motus, et hoc est impossibile sicut prius. Si autem diceretur, quod sine causa aliqua aliter disponente movens vel mobile vel utrumque, aliquando cessabit motus, ita quod sine causa aliquando quidem erit, aliquando non erit, hoc procul dubio stultum est et figmento assimilatur.
Similiter autem figmento assimilatur quod dixit Empedocles, quod scilicet
motus aliquando quidem sit, et aliquando non sit, vel quod nulla causa sit hujus nisi quia sic aptum natum est esse in natura universali rerum, et quod non oportet quaerere causam hujus, sed oportet opinari hoc esse principium, cujus causa non est inquirenda, sicut dixit Empedocles, quod oportet amicitiam tenere res vere et movere in parte temporis, et quod oportet in alia parte temporis discordiam inesse rebus ex necessitate, et quod oportet quiescere in aliis temporum mediis, sicut diximus in praedictis. Empedocles enim nullam dixit hujus causam, nisi quia dixit, quod casu fit: eo quod non semper dominatur amicitia, nec semper dominatur Iis: et licet moventia semper sint uno modo, quod vocat mixtum, non tamen dixit motum semper esse uno modo, sed quandoque motum dicit esse, et quietem quandoque. Et dicit quod hujus non est causa quaerenda, sed est supponendum tanquam principium, propterea quod vicissitudo amicitiae et litis principia entium sunt, quorum dominium dicto modo sibi succedit, ista autem ratio quae hic posita est, est Aristotelis, sed valde truncate est ab eo posita: et tamen, sicut hic dictum est, exponenda est: et nos inferius perquirendus utrum sit necessaria vel probabilis.
Fortassis autem et Anaxagoras qui dixit, quod principium effectivum generationis et motus post tempus infinitum unum solum fuit quod est intellectus agens, et non dixit factiva esse duo, sicut de principio motus dixit Empedocles. Quoniam si quaereretur ab eo, quare agens intellectus expoclav. it tempus infinitum, et postea movit plus in quodam tempore quam in alio ? non poterat respondere, nisi quia ubi intellectus agens principium est, et ideo non debet quaeri causa actionis ejus: quia principia non habent causas. Sic ergo probatur motus esse incorruplibilis, et aliorum dicta non esse convenientia. Si autem nos diceremus motum caeli finiturum, eo quod quies ejus ad alium statum mundi, ordinabitur quam nunc ordinetur motus ejus, tunc non concluderet ratio Aristotelis inducta: et ideo videtur esse probabilis, non necessaria: et de hoc quidem inferius prolixius loquemur.