Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Prima autem ratio inter tres jam inductas, quod scilicet motus unus et idem numero quia est inter contraria non sit semper, est vere et recte dictum, sicut concessum est in fine sexti Physicorum. Hoc enim fortassis necessarium est, quia si idem numero absque dubio accipiatur, in tempore finito erit. Si autem accipiatur idem genere, non erit finitus, propter causam ejus perpetuam: iterabitur enim per successionem infinitam quantum est de causa naturali. Verum est enim quod unius rei et ejusdem numero mobilis non est possibile unum et eumdem motum esse semper infinite. Dico autem sic eum quod dixi quaerendo, utrum unius et ejusdem chordae sit unus et idem sonus semper, aut sit semper alter, vel uno modo se habente movente sive percutiente chordam ? Constat enim quod cum percutitur una et eadem numero in monochordo chorda, quod ipsa sonando dat ictum ad utrumque latus, hoc est, a dextris et a sinistris, quando uno modo est tensa: et tunc propter unum percutiens et unum percussum, potest dubitari utrum unus sit sonus: et constat quod non est unus, sed potius ictus erunt continui in tempore si percutiens chordam continue percutiat, et nihil interponat: et hujus adaptatio est ad propositum, quod materia quae est una contrariorum, est sicut chorda percussa: et allatio generantis in obliquo circulo, est sicut continue percutiens, et de tempore nihil interponens: et vicissitudo
materiae inter contraria est sicut ictus soni datus ex motu a dextris et a sinistris: et ideo licet motus talis non sit idem numero, tamen tota natura est sicut monochordus unius musici percussus continue: et cantus est idem, eo quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso: sed tamen quidquid de hoc, nihil prohibet ista ratio inducta, quin unus motus sit continuus et perpetuus, qui est sicut manus continue percutiens monochordum. Hoc autem magis erit manifestum ex his quae posterius in hoc eodem libro erunt consideranda.
Ad hoc autem quod secundo inductum est, dicendum quod nullum est inconveniens quod aliquid moveatur quod ante non movebatur. Inter ea enim quae moventur, quaedam moventur a motore extrinseco, et quaedam ab extrinseco. Quod autem illa quae moventur a motore extrinseco non moveantur, causa est tri- plex, scilicet absentia motoris, aut distantia ejus ab ipso mobili, aut praesentia impedimenti motus in motore, vel in mobili, vel in utroque ipsorum: et oppositis de causis illa moventur: et hoc modo moventur, sed postquam movebantur omnia naturaliter mota, sicut nos infra ostensuri sumus. Omnia enim moventur, aut generante praesente et non distante, aut ab eo quod removit impedimentum, sicut moventur omnia simplicia corpora quae sunt elementa, et quaedam etiam commixta quae non sunt animata, sicut lapides et metalla: et omnia haec habent motores extrinsecos, sicut jam diximus . Motor enim extrinsecus non movet nisi motus ab alio: et ideo si omnia essent alia, oporteret quod iretur in infinitum, quod in septimo est improbatum: et ideo oportet quod stetur in aliquo primo motore qui movet se ipsum, et non movetur a virtute extrinseca: et hoc totum nos declarabimus in sequentibus istius libri in tractatu qui sequitur post istum. Sed si nos dicamus talem esse primum motorem, cujus motus sit perpetuus, et iste moveat omnes motores extrinseco motu suo, tunc quaeritur quare aliquid motorum a motore extrinseco movetur quandoque ? cum motor ille primus qui movet omnes istos motores moveat semper: ergo ista ratio quam isti dicunt, non est ratio quae aliquid faciat contra nos, et contra dicta quae prius induximus ad probandum quod motus esset perpetuus: sed potius dubitationem quamdam communem invenit, et nobis qui dicimus aliquem motum esse perpetuum, et eis qui dicunt nullum motum esse perpetuum. Et haec dubitatio est, propter quid omnium eorum quae sunt quaedam non semper, alia quidem quiescunt eorum quae sunt, sed aliquando moventur, et propter quid, alia non moveantur semper, sed quiescunt aliquando, cum motor primus qui movet omnes motores, semper moveat, et semper moveatur, ut inferius ostendemus. Videmus enim quaedam semper moveri, ut caelestia, et quaedam semper quiescere, sicut centrum sphaerae totius, quod est terra: quaedam enim aliquando moveri, et aliquando quiescere, sicut intermedia inter caelum et terram: et hujus nos perfectam inferius reddemus causam et solutionem: sed quod hic considerandum est, quod tenendum est, quod naturalia mota a motore extrinseco, non incipiunt moveri nisi aliquis motus sit ante motum eorum: et ideo non habet instantiam hoc quod dictum est, quod scilicet si motus incepisset absolute, quod oporteret quod motus esset ante primum motum. Ista enim omnia moventur a generantibus vel removentibus impedimenta motum prohibentia: et haec generantia et romoventia impedimenta etiam removentur: et
tandem stat illud in motu primo qui accessu et recessu movet omnia hujusmodi, sicut in sequentibus patebit.
Sed hoc quod dicunt tertio de animatis, maxime videtur ferre dubitationem: quia videtur quod nullus sit omnino motus novus, cum non insit prius aliquis, et cum illa non moveantur ab extrinseco, sed potius ab intrinseco videntur moveri, videtur quod in illis est allata instantia contra conclusionem superius inductam. In animatis enim videtur hoc accidere, quod animal quiescens prius post hoc vadit, ita quod nihil exteriorum videtur ipsum movere: et hoc tamen est falsum: tunc ostensum erit, quod in nullo habet instantiam hoc quod superius induximus ad probandum perpetuitatem motus. Quod autem aliquid extrinsecum moveat animal, patet ex hoc quod aliquid naturalium semper conspicimus in animali moveri, sicut calor naturalis qui semper agit vivente animali, et cum non agit, tunc est inducta mors. Calor autem ille multarum indigentiarum est causa, sicut famis, sitis, et loci calidioris et frigidioris, motus, vel quietis, vel fomentoram, vel extinguentium, vel refrigerandum ipsum: et illae indigentiae movent phantasiam, et appetitum animalis, et ille appetitus movet ulterius animal, ut moveatur secundum locum: et ideo quoad hoc patet quod falsum est, quod talia non habent motorem extrinsecum qui moveat ea. Movetur autem animal ab aere continente ipsum in quo fiunt omnes qualitates corporum caelestium, et aliorum circumdantem animalia: et ideo aersic alteratus alterat corpora animalium, et illae alterationes movent appetitum in animalibus, et intellectum practicum in hominibus: sed verum est quod motus illius quo movetur animal a calore naturali, vel a circumdante aere, non est causa ipsum animal, sed. potius motum est ab ipso, et continens vel aer est causa mo- tus illius, sed tamen animal cum est motum illo motu, tunc ulterius movetur ab appetitu ad motum processivum secundum locum. Non enim dicimus quod animal moveat seipsum motore intrinseco sibi secundum omnem motum, sed tantum secundum motum, qui est secundum locum: nihil ergo prohibet cum dicimus animal moveri a seipso secundum locum, quin moveatur multis motibus ab extrinseco circumdante, qui non secundum locum: et hoc forte est necessarium: et tunc illi motus sunt causa, quare moveatur secundum locum. Quosdam autem horum motuum quibus movetur animal necessarium est aut intellectu in hominibus, aut appetitu in animalibus aliis movere. Intellectus autem et appetitus sic moti movent totum animal motu processivo secundum locum: et talis duplex motus rnaximecoiiven. it circa somnum et vigiliam: quia somnus perfectissima quies est, quam potest habere animal, et vigilia perfectissimus motus. Somnus enim est cum neque unus motus insit sensibilis in animali: quia a nulla potentiarum sensibilium movetur in somno: eo quod tunc naturales vires intenduntur et operantur in loco digestionis circa cibum, a quo cibo resolutus vapor reflectitur et humectat membra, unde sensus oriuntur et motus, sicut cerebrum et cor: et tunc immobilitantur omnes sensus et virtutes moventes, et ab illo surgunt animalia vigilantia iterum, cum digeratur humidum illud et redit ad cor et cerebrum, calor naturalis, et expandatur in organis sensus et motus: et haec est vigilia animalium. Sed tamen manifestum quidem erit de his in posterioribus libris naturarum, ubi loquemur de somno et vigilia.
Si autem aliquis objiciens dicat, quod nos videmus homines aliquando se movere, ita quod nihil exteriorum moveat eos, sicut si aliquis moveatur non ex. indigentia, sed. vadat ut ostendat se posse ire, et non ideo quod quaerat aliquid in loco ad ciuem vadit, Dicemus ad hoc quod impossibile est intelligere, quod motus localis animalis fiat sine conceptione aliqua: quia nunquam fit motus nisi nuntiatione alia facta a conceptu: et ideo motus novus exigit conceptum novum: et sic movetur et disponitur concipiens virtus antequam moveat. Concipere enim hoc quod aliquis velit ostendere se posse ambulare, est aliquid moveri et extrinsecum concipere. Et sic ex omnibus his colligitur, quod nunquam fieret motus unius, nisi poneretur motus perpetuus, non novus qui est causa movens omnium motuum novorum: et sic adhuc redit, quod stat nostra disputatio prima de perpetuitate motus. Sed advertendum est quod si nos ponamus intellectum perpetuum esse in suis intellectis, hic sine mutatione potest esse causa motus novi, sicut in sequentibus ostendemus.