Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Et est digressio declarans qualiter orbis et caelestia corpora procedunt a causa prima.
Ne autem aliquid scrupuli remaneat in opinione nostra, volumus adhuc facere mentionem de secta Peripatericorum in principio mundi, et ex comparatione dicti eorum ad opinionem nostram ostendere nostrae opinionis praeeminentiam: bene enim viderunt Peripatetici et ipse Aristoteles quod absque dubio mundus procedit a prima causa per intellectum et voluntatem: sed dicunt quod procedit per modum necessitatis . Dicunt enim quod notum est per se, quod ab uno primo non procedit nisi unum: et ideo dicunt, quod a. prima causa procedit intelligentia quae est secundum naturae ordinem causatum primum: licet enim primum secundum rationem resolutionis sit esse, tamen in his quae sunt, simplicius et potentius est intelligentia sive substantia intellectualis: quae quia intelligit se et suum intellectum qui reflectitur super se composita est per aliquem modum compositionis, de quo non est hic determinandum: propter quod in ipsa est quiddam per modum actus, et quiddam per modum potentiae: et ex
parte potentiae quidem a prima causa, a prima intelligentia procedit causatum primum corporeum quod est caelum uniforme, et ex parte actus sui procedit intelligentia secunda sive secundi ordinis. Adhuc autem, et a prima causa, cum prima intelligentia procedit intelligentia tertii ordinis et suum caelum, et talis fit processus multiplicis principii usque ad diversitatem totam caelorum: et sic creant ipsi diversitatem quae est in caelestibus omnibus. Viderunt enim quod non possunt dicere, quod distantia unius caeli ab alio aliquid faciat ad diversitatem aliorum caelorum, sicut fit in elementis: et ideo reducunt ipsum totum ad diversitates intelligentiarum.
Sed si hoc verum est quod dicunt, tunc secundum quod est descensus in caelis, debent esse corpora ignobilia et magis multiplicata in motibus, eo quod corpus ignobile pluribus motibus movetur quam corpus nobile, sicut nos docet Aristoteles in secundo libro de Caelo et Mundo, Est autem ignobilius corpus quod plus distat a fonte primo nobilitatis: ergo inferiores stellae et caeli ignobiliores esse debent, et plurium motuum: et hoc non est verum: quia sol qui multo inferior est aliis, nobilissimum est inter omnia corpora caelestia: et caelum solis pauciores habet motus quam caelum saturni, quod tamen multo est altius.
Adhuc autem docet nos Aristoteles qualiter invenitur, quod elementa sunt de materia una per duo documenta. Quorum unum est: quia unus est motus in genere unius materiae. Elementa autem omnia moventur motu recto qui est ascendere. Aliud antem est: quia elementa transmutantur ad invicem: et hoc secundum, quod creantur ex primo: nulla enim transmutantur nisi quae moventur in eodem spatio ad invicem: et secundum hoc cum unus motus in genere sit caelestium quantum ad orbes, videtur ipsorum esse materia una, cum tamen non transmutantur ad invicem: eo quod non ad in vicem moventur: et ideo dicit Aristoteles quod quodlibet illorum corporum est ex materia sua tota.
Quaero igitur utrum processus ille qui dictus est, hanc facit materiei diversitatem ? Videtur quod non: quia intelligentiae primae a quibus, ut dicunt, procedunt et creantur orbes, non agunt nisi per intellectum operativum: et hic non diversificat corpora nisi per electionem operetur ut vult: et hoc redit in idem cum eo quod nos dicimus, quia tunc mundus a prima causa procedit per electionem et voluntatem. Et differunt opiniones nostrae in tantum, quod ipsi dicunt caelos fluere a prima causa mediantibus intelligentiis quae sunt primo in ordine eorum quae sunt. Nos autem dicimus, quod absolute fluunt a prima causa secundum electionem suae voluntatis. Et neutra harum opinionum probari potest nisi persuasionibus probabilibus. Licet autem intelligentia sit simplicior inter essentias, et sit potentior, eo quod ambit omnia quae sunt, eo quod omnia quae sunt intellecta, sunt ejusdem secundum aliquem modum: tamen nullus unquam. Philosophorum esse opinatus est intelligens nisi, in orbibus, vel in stellis, et intelligentias non praecedere caelos secundum esse, sed secundum rationem solum: propter quod cum nec orbis praecedat intelligentiam secundum esse, nec e converso intelligentia orbem, si concedatur utrumque esse creatum, oportet quod utrumque eorum simul procedat ab una et eadem causa. Et hoc dico verum esse, et addo quod materia quae divididitur in entibus tam caelestibus quam elementaribus, procedit ab eodem: et sic plane videtur tota intentio utriusque opinionis. Nos autem omnia ista cum diligenti studio in prima philosohpia tractabimus, et inquiremus etiam exquisite, ubi ponemus nomina Auctorum qui haec scripserunt: eo quod hic non ponimus ista, nisi ut facilior sit doctrina. De ratione autem qualiter mundus desinat, non facimus mentionem: quia bene concedi-
mus, quod non desinet per corruptionem physicam, sed potius per voluntatem, creantis, sicut incepit. Sunt enim opiniones Philosophorum de mundi duratione multiplices: eo quod quidam dicunt quod nec incepit, nec desinet unquam. Quidam enim, quod incipit et non desi-
n et unquam. Et quidam, quod saepe incepit et saepe disinit, sicut Empedocles. Nostra autem fides est, quod incepit semel, et semel desinit secundum aliquid, et non simpliciter, sicut alias in Theologicis habet determinari. Haec igitur de mundi inceptione dicta sunt.