Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod omne quod movetur, movetur a motore distincto ab ipso, aut per esse et diffinitionem, aut per diffinitionem tantum et non per esse.
Incipiamus igitur investigando utrum omne quod movetur, habet motorem, ut perfecta sit doctrina quam incipimus in sexto superiorum librorum: et dicamus per ea quae sunt determinata in principio quinti , quod tam moventium quam eorum quae moventur, alia quidem secundum accidens movent, et secundum accidens moventur: alia autem per se movent vel per se moventur. Secundum accidens autem movent, et secundum accidens moventur, quaecumque quidem dicuntur moventia vel mota propter id quod sunt in his quae moventur vel movent: et hoc est duobus modis: aut enim sic sunt in moventibus vel motis, quod nullo modo possunt per se movere vel moveri, sicut albedo vel musica dicitur movere, cum dicimus quod musicus projicit lapidem, vel musicus ambulat: aut ita quod potest movere per se, si separetur ab eo cui inest, sicut dicimus quod manus percutitur, vel manus movetur, in eo quod percutit Socrates, vel movetur ambulando: et quia id quod est per accidens, quoad nos notius est eo quod est per se, ex abnegatione ejus quod est per accidens tam in movente quam in eo quod movetur, possumus cognoscere id quod movet per se, et id quod movetur. Quod enim sic movent, quod non dicun- tur movere, quia insunt moventibus ut
accidentia ipsorum, vel ut partes ipsorum. Iterum quia quae dicuntur moveri non quo insint motis altero dictorum modorum, illa dicuntur movere et moveri per se. Et haec omnia patent liquide ex his quae in quinto librorum superiorum sunt dicta: et ideo non oportet nos hic amplius explanare ista, praeter solum hoc quod patet ex dictis, quod anima nunquam movetur per se, nec potest moveri per se: cum ipsa non moveatur nisi in corpore: et si separetur a corpore, non erit mobilis motu physico cum sit indivisibilis secundum quantitatem.
Ulterius autem dividendo ea quae moventur per se, et non secundum accidens, dicimus quod eorum quae moventur per se, alia quidem moventur a seipsis, ita quod motorem habent indistinctum a seipsis secundum esse: alia vero moventur ab aliis quae per esse distincta sunt ab ipsis per diffinitionem: et intelligimus distinctionem secundum esse et diffinitionem, quando movens et mobile differunt ratione diffinitiva, et etiam subjecto et loco: distinctionem autem secundum diffinitionem et non secundum esse, quando diffinitio data per formam entis moventis alia est a diffinitione quae est a forma mobilis: sed non differunt subjecto et loco: eo quod movens est quaedam forma et perfectio ejus quod movetur.
Adhuc autem ulterius dividendo id quod movetur, dicimus quod eorum quae moventur, aliud movetur a natura, et aliud movetur a violentia et extra naturam. Quaecumque enim eorum quae moventur, moventur a seipsis, ita quod principium sui motus est in eis, illa moventur a natura, sicut constat per ea quae diximus in secundo libro superiorum. Tamen diffiniendo naturam diximus, quod natura est principium et causa motus et quietis in quo est primum per se, et non per accidens. Hoc autem modo movetur etiam quodlibet animalium, quia animal quodlibet movetur a seipso: quia, quocumque principium motus est in seipsis, hoc di- ciiuus moveri natura: unde considerando totum animal prout componitur ex motore et mobili, dicimus quod animal movet seipsum, et naturaliter movet, et naturaliter movetur: quia anima quae movet est forma et natura totius, et corpus quod movetur hoc modo, est perfectum ab anima, et refertur ad animam moventem, ita quod ipsum naturaliter suscipit motum ab ipsa, et cum motus qui est ab anima, potentia sit in ipso corpore, et fiat in ipso actu, quando movetur secundum actum. Omne enim illud mobile quod potentia habet actum alicujus moventis, naturaliter movetur ab illa, sicut inferius declarabimus. Si autem consideretur corpus animalis non in relatione ad animam, sed in relatione ad elementa ex partibus materialibus quibus componitur, convenit ipsum naturaliter moveri, et quandoque non naturaliter, sive extra naturam. Et ideo differentia magna est secundum qualem motum eveniat motus corporis, et ex quali elemento constet. Quia si. moveatur corpus ab anima secundum eumdem motum quo naturaliter movetur corpus, sicut si moveat ipsum descendendo, quod est corpus terrestre et grave, tunc erit motus secundum naturam animalis et corporis materialis. Si autem moveat ipsum contra naturam corporis et elementi corporalis quod dominatur in ipso corpore, tunc erit talis motus cum paena et lassitudine: et ideo erit naturalis animali, sed tamen contra naturam corporis, sicut si homo vel aliud grave animal ascendat. Si autem corpus sit ex elemento quod non habet contrarium, jta quod motor nunc movet ipsum contrario motu naturae corporalis elementi quod in ipso est, tunc ille motus non habebit paenam et lassitudinem, et erit secundum naturam totius animati et corporis ejus: et per similitudinem ad istud est motus corporis caelestis, sicut inferius ostendemus. Et ideo dicit Ptolemaeus in Almagesto, quod. creator corporis caelestis ita formavit ipsum, quod obediret motori secundum natu-
ram, ut omnis motus sui motoris perfici possit in ipso: hoc autem non perfecte hic, sed in libro de Caelo ei Mundo habet declarari.
Hoc igitur nunc dimittes dividendo alterum superiorum membrorum, quod eorum quae moventur ab alio distincto secundum diffinitionem et osse, quaedam, moventur naturaliter et a natura, et quaedam moventur extra naturam. Extra naturam quidem sive violenter moventur, sicut terra movetur sursum, et ignis deorsum. Amplius etiam partes animalium relatae et comparatae ad elementa ex quibus consistunt materialiter, quandoque moventur extra naturam juxta positiones diversas in situ sursum et deorsum, et modos motus, qui sunt ascensio vel descensio. Quod autem sint illa quae moventur ab aliquo extrinseco sibi, et tamen moventur a natura, non statim potest determinari, sed manifestabitur inferius.
Tali igitur posita divisione, si probaverimus quod omne quod movetur a se et a natura, et omne quod movetur violenter, et quando movetur naturaliter, habet motorem a se distinctum per diffinitionem et esse, vel per diffinitionem tantum, probata erit sufficienter una propositionum, dictarum superius, quae dicit quod omne quod movetur, habet motorem distinctum a se, aut secundum esse et secundum, diffinitionem, aut secundum diffinitionem tantum. Declarantes igitur per inductionem omnium eorum quae moventur, quod moventur a motore distincto a se, incipiemus a magis notis apud nos.
In his enim motis quae moventur violenter et extra naturam, maxime quoad nos manifestum est quod moventur ab alio quod est eis extrinsecum, et distin- ctum ab eis per esse et diffinitionem:
quia manifestum est in talibus, quod movens ad sensum, diversum est ab ipsis, sicut quando lapis projicitur sursum, patet omnibus diversum esse projiciens a projecto: et ideo in talibus patet, quod omne quod movetur violenter, movetur ab aliquo distincto ab ipsis. Post autem illa quae moventur sic violenter et extra naturam, magis est manifestum in his quae a seipsis moventur et naturaliter, sicut moventur animalia. In animalibus vero non est immanifestum, utrum ab alio moventur vel non: quia omnes sciunt quod corpus quod movetur, per diffinitionem aliud est ab anima movente ipsum: sed forte immanifestum est qualiter est accipere diversum moveris, et id quod movetur, utrum scilicet anima movens et corpus motum distinguantur diffinitione solum et non osse, vel distinguantur ita quod sicut separantur suis diffinitionibus, ita etiam sint separabilia secundum esse: quia in rei veritate in animalibus brutis in quibus ultimae perfectiones sunt animae sensibiles, motor autem a mobili non distinguitur per esse, sed per diffinitionem: sed in anima rationali intellectuali secus est, quae per esse et diffinitionem separatur: propter quod etiam tam Alexander quam Themistius eam aequivoce dicunt vocari animam cum vegetabili et sensibili: sed de hoc alibi erit locus inquirendi . Quod, autem diximus, quod non est immanifestum in omnibus animalibus motorem alium esse ab eo quod movetur, probatur ex hoc quod videtur esse in animalibus quantum ad motorem et id quod movetur, sicut est in navibus et aliis artificiatis quae non moventur nisi ab artifice distincto ab ipsis, licet non subsistat per naturam, sed per artem. Ars enim naturam imitatur, et praecipue animam secundum quam ipsa est natura: et ideo sicut in artificiatis motor artifex cli-
visiis est ab artificiato, ita etiam est m animalibus, et in omnibus quae a seipsis moventur, praeter hoc solum quod artifex, extrinsecus est. ad artificiatum, et distinguitur ab ipso loco et subjecto, et diffinitione: anima autem non generaliter distinguitur a corpore quod movet secundum esse, sed secundum diffinitionem generaliter distinguitur ab ipso. Et sic patet, quod etiam illa quae movent ipsa, seipsa, habent motorem per diffinitionem a se distinctum.
Maxime autem dubitatur de reliquo membro ultimo dictae divisionis. Dictum est enim quod eorum quae moventur ab illo, quaedam moventur violenter, et quaedam naturaliter: et non est dubium quin illa moveantur ab alio quae violenter moventur: sedilia quae moventur naturaliter et non moventur a se ipsis, ut animalia faciunt, habent maximam dubitationem, utrum habeant aliquem motorem vel non habeant: et illa sunt quae superius in ultima divisione posuimus contra illa quae moventur ab aliis violenter: et ideo ista moventur naturaliter. Et quia natura est principium intrinsecum eorum quorum est natura, ideo ista maximam afferunt dubitationem a quo moveantur, sicut levia, et gravia: haec enim ad opposita loca moventur per violentiam: locus enim oppositus et contra naturam gravi est sursum, et locus oppositus levi est deorsum: et in illa loca moventur violenter gravo et leve. In propria autem loca moventur naturaliter, leve quod sursum, et grave quod deorsum.
Sed non est manifestum a quo moveantur in propria loca, sicut manifestum est
de eis a quo moveantur in locos oppositos sibi, quando moventur per violentiam et extra naturam: sed dicere ipsa moveri a se in propria loca, sicut a se moventur animalia quae naturaliter moventur, est impossibile. Moveri au- tom a seipsis animalium et animatorum est proprium: et quaecumque animalium
moventur a seipsis, illa etiam possunt stare a se ipsis. Omne enim animal quod est sibi causa ambulandi per principium conjunctum sibi, per idem etiam est sibi causa non ambulandi: quia sicut supra in primo hujus libri tractatu diximus, anima est principium motuum et quietam et plurium et non unius. In hoc enim differt a natura, quae est forma corporalis, sicut diximus in secundo libro superiorum. Quare si dicatur in ipso igne per principium conjunctum sibi esse sursum ferri, sicut in animali est causa ambulandi, tunc etiam erit in igne causa standi, et causa quod fertur aliquando deorsum quando fuerit sibi appetitus descendendi: et hoc est falsum: ergo non a seipso movetur sursum ignis. Irrationabile enim est, quod illa quae movent seipsa, moveantur tantum secundum unum motum, ut diximus prius. Hoc autem melius in libro de molibus animalium habet declarari.
Amplius quomodo posset esse, quod continuum aliquod physicum sive naturale quod unam habeat in omnibus partibus rationem, sicut elementa simplicia movent seipsa. Secundum enim quod ipsum est unum in forma et continuum in toto et in partibus, non est contactum: ergo non potest in ipso esse ratio diversa moventis, et ejus quod movetur: et ideo vel quaelibet pars movet, et nulla movetur: vel quaelibet pars movetur, et nulla movet: vel quaelibet pars simul movetur, et movet: quia cum sint unius rationis, non potest dici quod una moveat et altera moveatur. Et siquidem dicatur quod quaelibet movet et nulla movetur, tunc ipsum erit movens immobile: et tunc assignandum est quid ab eo quod movetur: et hoc non fit: et cum movens immobile sit impartibile, sicut inferius probabitur, oportet quod conti- nuum esset Impartibile, quod falsum est. Si autem quaelibet movetur et nulla movet, tamen habemus quod non. movetur a se, sed a quodam alio extrinseco sibi: impossibile autem est quod quaelibet moveatur et moveat, quia sic quaelibet esset in potentia et in actu. Omne enim, movens est in actu, et omne quod movetur est in potentia: et sic quaelibet esset completa et incompleta, et educens se de potentia ad actum: quae omnia sunt absurda: ergo impossibile est dicere quod moveantur a se talia simplicia et continua corpora, sicut grave et leve, et universaliter quatuor elementa: sed oportet secundum quod dividitur et separatur unum ad minus per diffinitionem, sicut unum aptum natum est agere, et aliud pati, et unum movere, et alterum moveri. Nullum igitur horum simplicium continuorum ipsum seipsum movet, et quod composita sunt sub forma continui habent jam in omnibus partibus unitatem. Similiter etiam est in aliis partibus continuis quae composita sunt, ut ossa et pili. In quantum enim continua sunt, non movent ipsa seipsa: sed. oportet quod in unoquoque talium movens dividatur essentiali divisione diffinitionis, vel esse et diffinitionis ab eo quod movetur, sicut videmus fieri in his quae animata sunt: cum notum sit omnibus, quod aliquid distinctum ab eo quod movetur movet ea.
Sed objicit nobis forte aliquis dicens, quod sicut in animalibus distinguitur forma quae est anima movens a corpore quod est motum: ita etiam in elementis simplicibus forma spccitica distinguitur ab essentia materiae: et ideo essentia formae potest movere intellectum, et materia moveri, sicut in animalibus anima movet, et corpus movetur: et sic potest dici quod elementa a seipsis moventur. Sed hoc non est conveniens. Nos enim ostendimus in quinto librorum superiorum , quod materia secundum quod
est in potentia ad esse, non est aliquo modo mobilis. Et quod oportet quod mobile sit actu quoad esse, licet sit in potentia secundum quod est motum. Materia enim elementorum distincta a forma non est actu aliquo modo: et ideo non potest eam movere forma: propter quod talia corpora simplicia a seipsis non sunt mobilia. Jam enim habemus propositum: quia probavimus omne violenter motum, et omne quod movetur ab anima, et omne quod movetur naturaliter et non ab anima, et non violenter, ab alio moveri: licet non adhuc probaverimus quod vel quale sit illud movens quod movet corpora simplicia naturaliter mota, et ad hoc consequenter ponemus considerationem.