Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod omne movens seipsum componitur ex tribus ad minus, et de solutione dubitationis quae est circa hoc.
Redeamus ergo nunc ad propositum loquentes de eo quod movet seipsum: quoniam secundum prius dicta, aliud sic movet quod movetur ab alio, sicut id quod movet instrumentaliter: aliud autem movet, cum ipsum sit penitus immobile, sicut motor primo primus: iterum autem quoniam aliud movetur sic, quod ipsum est aliquid ulterius movens, sicut id quod movetur sicut instrumentum: aliud autem sic movetur, quod ipsum nihil ulterius sic movet et ultimum motum: tunc oportet quod illud quod est primum seipsum movens, sit compositum ex immobili moventi, et etiam ex eo quod movetur, sed non necessario movet aliquid aliud, et aliquando nihil movet. Si enim nos considerationem ponamus in primo movente seipsum, non erunt sibi intrinseca componentia nisi duo, scilicet movens immobile, quod est intellectus separatus et immixtus: et id quod movetur tantum, quod est corpus caeleste, sive id sit orbis, sive stella: et licet orbis et stella moveant inferiora, non tamen illa sunt componentia caeleste movens seipsum. Et hujus causa jam expedita est, quia scilicet hoc corpus de se aptum natum est recipere omnem motum qui fluit a motore intelligibili: et ideo motor in movendo seipsum non indiget aliquibus mediis, qui sint ex parte ejus quod mo- vetur ab ipso: et ideo in talibus id quod movetur, non movet aliquid ulterius: et perficitur compositio taliter moventium seipsa ex duobus. Si autem nos consideremus inferiora seipsa moventia, sicut sunt homines et caetera animalia, tunc oportet ad compositionem se moventis venire tria secundum rationem, quae tamen plura sunt secundum numerum quam tria. Anima enim non movet corpus vel membrum corporis nisi per medium: et hoc dupliciter: scilicet medium ex parte sui, et medium ex parto corporis. Ex parte enim animae est vis affixa corporalibus partibus, ut nervis et musculis. Ex parte autem corporis medium est calor naturalis, quo ablato a membro corrumpitur motus membri, et ipsum membrum, et etiam nervus et musculus, et caetera hujusmodi, quae omnia moverit mota: et ideo compositio taliter seipsum moventis est ex tribus secundum rationem, hoc est, ex movente immobili per se, licet sit mobile per accidens, et ex movente moto, et ex eo quod movetur tantum.
Modum autem horum compositorum et compositionis generaliter investigare possumus secundum hujus scientiae proprietatem in litteris, ut dicamus quod movens seipsum in cujus constitutionem tria praedicta conveniunt, significatur per a B c, ita quod a sit movens immobile, a B vero sit movens et motum a seipso: quia movetur motum ab a, et movet ulterius cum c quod movetur ab ipso b, sed non movet aliquid ulterius: et haec tria sunt anima, et musculus, et membrum quod movetur: licet enim aliquando motus per plura media veniat in ultimum motum quod significatur per c
cum sufficiat unum medium: quia, sicut diximus, omnia media erunt idem in ratione medii, licet plura sint aliquando secundum subjectum et numerum. Totum igitur compositum quod est a b c ipsum seipsum movet. Sed si aufero de hoc toto c quod tantum movetur et non movet aliquid, adhuc remanet a b et move-
bit seipsum: quia adhuc componitur ex duobus, a scilicet movente et b moto: et hoc erit simile primo moventi seipsum: c autem quod separatum est, non movebit nec movebitur: quia positum fuit c esse ultimum motum.: et ideo nihil movebit: et quia separatum est a suo motore, et ideo non movetur, et ideo non movebit ipsum seipsum c, neque penitus movetur. At vero si ab a primo movente separavero b g, sicut si separarem, ab anima musculum et membrum, tunc B G magnitudo non movebit ipsa seipsam: quia est sine a movente primo. Dicit enim hypothesis, quod b movet non a seipso, sed in eo quod movetur ab alio, et non movet inaliqua sui parte continua sibi: et ideo quando separatur ab a primo movente ipsum, nullum tunc habebit motum omnino, nec active, nec passive: a B autem si accipiatur, sive c solum, adhuc seipsum se movebit, ut diximus prius: ergo necesse est quod ipsum quod est seipsum movens, habeat movens quod sit immobile, et habeat motum quod quidem movetur, sed non est necessarium, quod aliquid tertium ulterius moveat, licet contingat aliquando tertium adesse componentibus quod movetur a secundo. Haec autem componentia dicuntur aliquando contacta ad invicem, ita quod contactus per conjunctionem sumatur. Aut est conjunctum unum alteri quando sunt duo: quando enim sunt tria, tunc secundum et tertium contacta sunt proprie: quia sunt corpora secundum ultima simul existentia in unius membri compositione. Primum autem quod est immobile et indivisibile, non est contactum proprie, sed conjunctum eis sicut forma materiae, sicut anima conjungitur corporibus animatis., Quando autem sunt duo omnino, non sunt contacta proprie loquendo, sed continua, sicut motor immediatus convenit suo moto quod movet: quia, sicut diximus superius, motor corporis caelestis non est immixtus sicut miscentur vires animae corpori animato, sed potius sicut separa- ius intellectus, qui nullius corporis est actus: sed per modum superius dictum fit motor corporis, qui corpore utitur sicut instrumento, et non est in eo sicut in subjecto: et hanc immediationem aliqui vocant contactum. Si igitur movet seipsum, est continuum, sicut est in rei veritate: eo quod nihil movetur continuo motu nisi continuum, sicut probavimus in sexto: tunc oportet quod omne movens seipsum non sit movens seipsum, ideo quod alia pars quantitativa ipsius moveat seipsam vel totum, sed ideo quod totum in quantitate movet ipsum seipsum, Quod autem sic movetur a seipso, est movens seipsum in eo quod ipsius aliqua pars compositionis est movens, non aliqua pars quantitativa: et in eo quod ipsius altera pars componens est mota: non enim totum secundum utramque partem componentem ipsum movet, neque totum secundum utramque partem componentem movetur, ut diximus in superioribus exemplis, quod movet quidem a b movetur: et non est impossibile quin etiam c moveatur ab ipso B, quando sunt tria in. compositione ejus quod movet ipsum seipsum. Hoc autem videre possumus in ipsis animalibus. In illis enim nulla pars quantitativa movet seipsam, sed potius anima quae infusa non est parti, sed toti corpori animalis: et ideo ratione illius totum animal movet seipsum: neque est in eo aliqua pars quantitativa primo movens seipsam, ex qua postea moveantur aliae partes, cum tamen non utraque pars ipsum essentialiter componens sit movens et mota, sed una movens et altera mota: et hoc multo magis verum est in corporibus caelestibus, quae amplioris sunt simplicitatis quam omnia inferiora.
Dubitationem autem gravem habere videtur id quod dictum est de primo movente seipsum. Dictum est enim quod primum movens seipsum ita est, quod
totum movet totum: et hoc quidem ratione corporum caelestium nullam habet dubitationem, quia in illis motor simplex est: quoniam non dividitur divisione corporis, etiamsi corpus caeleste ponatur dividi. Sed ratione quorumdam animalium magnam habet dubitationem, et praecipue in illis quae corpora habent similia, et non habent magnam differentiam organicae compositionis, sicut sunt anulosa, quae a quibusdam rugosa dicuntur, sicut lumbrici terrae, serpentes, anguillae, et hujusmodi. In illis enim motor primus qui non movetur, virtus est constituta in constitutione corporis, et est permixta ei, et dividitur corporis divisione. Et ideo ratione talium potest aliquis dubitare, et dicere, quod si aliquis ab ipso a, quod suppositum est generaliter motor omnium seipsa moventium, faciat ablationem per divisionem: et hoc quidem possibile est si a dicatur esse continuum, sive per se, sive per accidens: est enim per accidens continuum, quia distensa est vis movens in continuo corpore in talibus animalibus: aliquando autem non est continua vis movens, sicut in caelestibus, ut diximus ante. Et si aliquis per divisionem faciat ablationem ab ipso mobili quod est a istunc enim maximum dubium nascitur ex dictis, quod tali divisione facta, adhuc utraque pars remanet movens seipsam sicut nos expresse videmus in anguilla divisa: ergo relinquitur pars ipsius a qui est motor, adhuc movebit, et reliqua pars per divisionem, relicta ipsius b, adhuc movebitur. Si autem sic est, tunc cum motus partis sit prior motu totius, et divisio ista currat in infinitum, non potest dici quod aliquid primo moveatur a seipso secundum ea quae determinata sunt in sexto supra: quia sicut totum dividitur in duo mota a seipsis, ita pars dividetur in duo, et pars partis, et sic in infinitum. Dictum autem est quod in continuo divisibili in infinitum non est dare primum: ergo non generaliter in omnibus a seipsis motis est invenire primum movens seipsum: et sic videbitur doctrina superius inducta, aut falsa esse, aut non esse generalis. Dici igitur convenit ad hoc, quod absque dubio in omni virtute corporali diffusa per continuum corpus et movente, et in omni corpore animato, si in potentia accipiantur, tunc sunt dissimilia in infinitum: quia non accipiuntur sic nisi in forma continui per se vel per accidens. Si autem accipiantur secundum quod sunt actu, tunc non possunt dividi in infinitum: quia virtus in actu est, quod potest exercere actum virtutis: et hoc exigit determinatam quantitatem sui. Si minor accipitur, corrumpitur virtus: et hoc est verum in omni corpore physico: quia virtus ignis est in determinata quantitate ignis, cui si minor accipitur per divisionem, non erit ignis, sed corrumpetur: et hoc multo magis est de corporibus animati corporis. Cum igitur hoc modo non sit divisibile in infinitum, continget in ipsa accipere primum movens seipsum, ante quod nihil movet seipsum: et si illud dividatur, tunc a quod est virtus movens, non esset habens eamdem potentiam quam habuit prius: quia corrumpitur, et non movebit partem ipsius B, sicut dictum est. Sic ergo nihil prohibet, quod in his quae divisibilia sunt potentia et actu indivisibilia, accipiatur aliquid quod est primum movens seipsum quod est indivisibile actu.
Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod in omnibus est devenire ad primum movens immobile. Cum enim duo sunt ordines eorum quae moventur ab alio, in utroque convenit devenire ad primum movens seipsum: quia si dicamus, quod id quod movetur, mox movetur ab alio extrinseco sibi, tunc oportet quod hoc deducatur usque ad primum movens seipsum, sicut docuimus superius in his quae moventur violenter, et in his quae moventur naturaliter a suis generantibus: et illud etiam ulterius re-
ducitur in primum movens immobile. Et si dicamus quod id quod movetur est ipsum in quo movetur ipsum a seipso, quod est seipsum movens, et est stans, et etiam ex seipso, eo quod sibi ipsis est causa movendi et standi: tunc iterum accidit hoc reduci in primum movens immobile : utrobique igitur accidit in omnibus motis primum movens esse immobile.