Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod nulla mutationum potest esse continua semper, nisi loci mutatio.
Quae autem loci mutatio secundum speciem accepta sit prima, deinceps dicemus: sed tamen simul cum illo erit manifestum, quod etiam aliquando quaesitum est, quod scilicet aliae mutationes non erunt continuae praeter loci mutationem quamdam.
Quod tamen nullus aliorum motuum possit esse continuus, manifestum erit ex his quae hic inducemus. Omnes enim motus et mutationes praeter unum circularem sunt ex. oppositis in contraria. Diximus autem in quinto, quod illi sunt motus oppositi, qui sunt ex contrariis in contraria vel in contradictoria, sicut generationis et corruptionis termini sunt esse et non esse. Alterationis autem contrariae passiones sunt termini: augmentum autem et decrementum, magnitudo et parvitas, vel quod est verius, perfectio magnitudinis et imperfectio: et sicut non provenit actio alicujus rei secundum naturam, nisi a forma sua propria secundum naturam, verbi gratia, actio hominis non provenit nisi a forma propria hominis: ita etiam robur illius actionis
est in quantitate debita hominis . Est enim in homine maximum determinatum et minimum, et extra illud non est quantitas in qua salvetur aetio formae hominis: et ideo omnium natura constantium est terminus aliquis et ratio perfectionis et magnitudinis sive augmenti: et si forma sit extra quantitatem illam, non agit opus hominis vel alterius naturale, sed corrumpetur. Secundum autem omnes istos enumeratos terminos contrarii motus dicuntur, qui sunt in contraria: quia illi etiam iidem motus sunt ex contrariis. Quidquid autem sic est, quod non semper continue movetur secundum eumdem motum nurnc. ro et specie quo prius movebatur, illud necesse est quiescere in fine motus ejusdem. Manifestum est enim, quod omne illud quiescit quod mutatur in contrarium, sicut in terminum. Et similiter est in mutationibus quae non sunt motus: quia generatio universalis opponitur corruptioni universali, et generatio singularis hujus opponitur corruptioni singulari ejusdem. Cum igitur impossibile sit simul opposita inesse eidem, impossibile erit inesse eidem motus, vel mutationes oppositas. Et si impossibile est simul eidem inesse mutationes oppositas, tunc impossibile est quod continua sit mutatio quae est de opposito in oppositum, et reflectens ab opposito in ipsum. Continuum autem in mutationibus non est interruptum nisi tempore: ergo tempus aliquod quietis est inter duas mutationes tales. Et quoad hanc demonstrationem nullam habet differentiam utrum dicamus duas mutationes quae non possunt esse continuae, contrarias, aut non contrarias, sed secundum contradictionem opponi: dummodo ostendamus quod non possunt esse simul in uno tempore continuo in eodem subjecto mutabili. Hoc enim solum utile est nobis secundum probationem qua probare intendimus, quod non possit esse continuitas secundum tempus indeficiens in omnibus mutationibus quae sunt ad formam: nec iterum indigemus hoc probare, quod in contradictione non est quies pure, sed immu-. talio: sed de hoc expodivimus nos in quinto, et hoc non est nobis utile. Nec iterum indigemus probare vel distinguere, quod mutatio non est contraria quieti, sed potius motui: fortasse enim verum est, quod non quiescit id quod non est actu: et constat quod corruptio mutatio est ad non ens simpliciter: et ideo non terminatur ad quietem, sed ad immutationem ubi quies valde large accipitur: sed nos hic nihil habemus probare de talibus, sed solum hoc, quod mutationes oppositae intercipiuntur medio tempore. Sic enim cum illo statim probatum erit, quod mutatio non est continua: et quod diximus in Prioribus, ''non insunt simul eisdem, non fuit nobis utile ad declarandum quod volumus declarare: propter hoc quod sunt contrarii, sed tantum propter hoc quod non est contingere illos simul inesse eidem in tempore non interrupto. Nec etiam oportet hoc turbare, quod dicimus idem pluribus esse contrarium, sicut dicimus puod motus contrariatur motui et quieti. Motui enim qui est in contrarium unum, contrariatur motus qui est in contrarium illi oppositum : et etiam quieti quae est in contrario illo ex quo est motus: quia non. indigemus hoc nisi ut accipiamus modo quodam, quod idem opponitur pluribus, sicut motus quieti et motui, sicut aequale et modium opponitur excellenti, et ei quod excellitur ab ipso: hoc enim bene convenit dupliciter, scilicet quod unum non secundum idem acceptum habet plura contraria, sicut medium oppositum extremis: et oportet accipere, quod sive vere, sive non vere opponitur, quod non convenit simul oppositos motus, sive mutationes simul eidem inesse. De omnibus autem his sufficienter in quinto tradidimus doctrinam quam hic repetere
non est necessarium, sed quod ex omnibus his quae dieta sunt colligitur. Et sunt quatuor propositiones, ex quibus de facili demonstratur id quod intendimus. Quarum prima est, quod omnis motus qui est ad formam, et non ad ubi, et similiter omnis mutatio est de opposito ad oppositum. Secunda autem est, quod et hoc sufficit, quod oppositi motus et mutationes sunt quae in opposita. Tertia vero est, quod quoniam idem numero motum movetur duobus motibus oppositis, hoc erit successive in tempore: et necesse est quod inter illos duos motus cadat tempus. Quarta vero, quod motus inter quos cadit tempus, sunt interrupti, et non continui. Cum enim omne quod movetur sit in potentia quamdiu movetur, et omnis potentia progreditur ad actum, oportet quod cum est in contrario ad quod movetur, sit in actu: quia hoc est terminus motus ejus: ergo aut tunc est non in motu, sed in motum esse, aut ipsum movetur adhuc. Si autem non est in motu, sed in motum esse, tunc propositum habetur, scilicet quod motus non est continuus, sed interruptus. Si autem est adhuc in motu, ereo adhuc est in potentia: et prius habitum est quod erat in habitu, sive in. actu: ergo idem et secundum idem est in potentia et in actu: ergo simul est in actu et non actu, quod est impossibile: ergo necesse est in termino quiescere. Quod antem nos dicimus motus contrarios non posse sibi succedere, hoc intelligitur in eodem mobili: quia si sunt diversa mobilia, tunc bene potest fieri, sicut patet in motu chordarum: hoc enim modo supra in fine sexti diximus continui in infinitum tempus secundum naturam esse mutationem in genere: quia ex. principiis mediae non habemus finem talium mutationum.
Amplius autem in generatione et corruptione motus inconveniens esse videtur si factum mox continue sine quietis inter- positione necesse est corrumpi, et nullo tempore permanere id. quod factum est in esse: quia sic omnis labor naturae esset frustra: quia ipsa laborat generando ad hoc quod res sit et permaneat aliquandiu in esse: sic etiam nunquam aliquid generaretur, sed tantum esset generatio, ut non terminaretur ad ens generatum: et id quod corrumpitur, non esset simpliciter, sed. secundum quid, in quantum scilicet fuit in generatione, quod est contra rationem generationis et corruptionis: quia generatio est via ad esse simpliciter, et corruptio est via ab esse simpliciter. Ex. his utique fides potest inesse de aliis motibus, quia demonstratio ista generalis est de omnibus motibus. In omnibus enim procedit potentia ad actum ut sit in illo. Et secundum dicta si motus non terminantur, tunc nunquam esset in actu id. quod est in potentia, et tunc potentia est frustra: et secundum hoc etiam res procedit ad actum, et recedit ab actu per motum vel per mutationem oppositam, absque hoc quod nunquam pervenit ad actum illum: quae omnia sunt absurda: et ideo etiam nulla mutatione vel motu potest esse id. quod dictum est. Naturale enim est quod omnibus similiter se habeat, quia omnes similes sunt in hoc quod terminati sunt et oppositi, et quod in eis progreditur potentia ad actum.