Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod omnes physice loquentes testantur motum localem primum esse, cui natura inest motus.
Quod autem loci mutatio secundum genus sit primus motuum, testantur omnes naturales Philosophi quicumque de motu fecerunt mentionem, principia motus tradunt quae sunt moventia secundum hujusmodi motum qui. est localis motus. Disgregatio enim et congregatio sunt motus secundum locum: et tale motum dixerunt esse primum in entibus illi qui dixerunt principia prima moventia esse concordiam et discordiam, sicut fecit Empedocles: horum enim duorum principiorum disgregat discordia, et concordia congregat. Anaxagoras autem qui posuit intellectum agentem esse primum principium faciens motum, dixit eumdem primum motum facere congregando. Similiter autem et illi qui nec unam causam moventem dicunt esse: eo quod illi dicunt, quod primi motus fiunt per vacuum: et illi quidem dicunt primum motum esse loci mutationem, et dicunt quod est natura prior caeteris hic motus. Motus enim per vacuum aut est loci mutatio aut est sicut in loco motus: quia vacuum licet non sit actu, tamen ponitur sicut locus ab ipsis qui sunt Auctores vacui. Aliorum autem motuum neque unum dicunt inesse principiis primo quae sunt secundum eos inane et atomi, sed potius opinantur ea quae sunt ex atomis et vacuo, sicut ex principiis moveri aliis molibus postquam constituta sunt ex ipsis. Dicunt enim quod res augmentatur, quando imbibit in sua vacua atomos: et diminuitur, quando omittit eas ex suis vacuis. Et similiter dicunt, quod res generantur et corrumpuntur congregatione
et segregatione atomorum: quia generationem dicunt fieri congregatione et segregatione atomorum. Alterationem autem non ponebant fieri nisi ex situ et conversione atomorum: et ideo generationem dicebant esse quamdam alterationem, sicut determinare habemus in primo libro Peri geneseos , Et hujus quidem sententiae Auctores fuerunt Democritus et Leucippus. Eodem autem modo quicumque ponebant generationem fieri per densitatem et raritatem, dicunt loci mutationem esse primam inter omnes motus. Omnes enim illi ponunt haec sensibilia generata per disgregationem rarorum, vel congregationem densorum: prius autem disgregationem et congregationem ostendimus fieri per motum localem: quia congregata moventur a circumferentia versus centrum in locum parvum, et disgregata moventur a centro versus circumferercntiam in locum magnum. Xutus autem quidam Philosophus hujus sectae defensor, amplius autem praeter hos omnes Platonici dixerunt animam esse causam motus, et animam mundi esse causam primi motus. Dicunt autem loci mutationem esse primam inter motus in generatione. Hi enim sunt qui dicunt, quod illud principium primi motus quod movet ipsum seipsum: et hoc dicunt esse principium omnium quae moventur, sicut patuit in priori tractatu, quem ei in quo nunc sumus, proposuimus. Constat autem quod anima et omne animatum motum ab anima movet proprie localem motum si movetur secundum ipsum et non ab alio, sicut nos probavimus supra. Cum igitur secundum Platonem ita sit in majori mundo, sicut est in minori, consensus Platonis est primum motum in universo esse motum localem. Sic igitur ab omnium naturalium Philosophorum judicio manifestum est quod motus localis prior est inter motus. Hoc autem rationale est. Quia etiam ipsi Philosophi victi ratione consenserunt in id quod loci mutatio est prima: quia in veritate illud proprie et per se dicitur moveri, et primo quidem movetur secundum loci mutationem. Si enim aliquis quiescat in seipso a loci mutatione, et tamen augeatur, vel decrementum patiatur, vel alteretur, licet tunc contingat ipsum quodammodo moveri aliis motibus qui sunt ad formam, dicimus quod ipsum non simpliciter movetur, sed quodammodo: et hujus causa est, quia motus dicitur per prius et posterius: et prius quidem est motus localis, sed alii motus sunt modi quidam motus potius quam motus per se. Dicunt igitur nobis sufficienter, quod aliquis motus est qui est semper secundum omne tempus, et dictum est quis est ille motus qui erit in omni tempore, et dictum est quod est principium movens proprie istius motus . Adhuc autem dictum est quis est motus, et in genere et in specie primus, et quem motum solum inter omnes motus convenit esse perpetuum et continuum. Et dictum est nihilominus a nobis, quod primo primum movens est immobile. Transibimus igitur nunc ad consideranda ea quae hic dicenda sunt de primo motore, et finiemus nostrum librum.