Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod non est infinita potentia movens in magnitudine finita.
Quod autem omnino in finita magnitudine non convenit esse potentiam corporalem infinitam, ex his quae nunc dicentur, est manifestum. Supponamus enim quod in sexto libro est habitum, quod scilicet potentia movens quod est plus, hoc est, major, in minori tempore facit aequale : quia major potentia necessario facit velocius movens : et cum velocius sit quod in minori tempore facit aequale ei quod tardius facit in majori tempore, oportet etiam quod major potentia faciat aequale in tempore breviori ei quod facit potentia minor in majori tempore, sicut magis calefaciens, aut magis dulce inferens, aut prohibens ista, aut universaliter majoris potentiae in movendo : ergo secundum hanc communem conceptionem animi, quae tamen eliam supra probata est, necessarium est, si aliquid finitum habeat potentiam moventem finitam, quod id quod patitur ab ipso, breviori tempore patiatur quam ab aliquo finito : et plus tamen patitur ab ipso, quam ab aliquo linitae potentiae : eo quod infinitum excellit, et plus est potentia infinita quam sit aliqua potentia finita. Sed secundum rationem istam sequitur, quod nullum tempus sit in quo moveat potentia infinita, sed potius, quod movebit in nunc : et cum in nunc non possit esse motus, tunc ostendetur quod ista positio est impossibilis. Sit enim tempus in quo vis infinita calefaciat designatum per a, ita tamen quod a sit tempus finitum, quodcumque voluerit : aut etiam in quo depulit motu violento scilicet vis infinita : sed tempus quod signatur per a b sit illud in quo depulit vel calefacit virtus finita : hoc enim necesse est esse longius quam tempus primum in quo movet vis infinita: sed cum illud tempus virtutis finitae in aliqua proportione se habeat ad tempus determinatum virtutis infinitae, eo quod triplum, vel quadruplum ad ipsum, vel in aliqua alia proportione. Si ergo ego augeam virtutem finitam moventem supra, diminuetur tempus : ergo aliquando veniet ad tempus, in quo movet virtus infinita : et sic tunc virtus quae aggregatur ex finitis, erit finita : et illa movetur tantum in a tempore : sed si ego addam ad finitam potentiam, nunquam veniam ad infinitam : quia ipsa excellit omne infinitum : et hoc est sive auferam ab inlinito et faciam eam deficere sive addam : ergo tunc potentia finita et infinita movebunt in tempore aequali: hoc autem est impossibile, sicut per se patet cuilibet : ergo non convenit quod aliquid finitum in magnitudine habeat in se potentiam infinitam, quia aliter potentia movens extenderet se ultra suum subjectum : et hoc etiam intelligi non potest.