Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Quod motus primi motoris est infatigabilis et regularis motus.
Quoniam autem sicut diximus a principio istius libri, necesse est quod in his quae sunt, sit motus aliquis continuus unus, qui sit tanquam vita quaedam omnibus existentibus, continuus autem et unus, oportebit mobile esse unicum et indivisum secundum actum, licet sit divisibile secundum quod est quantum, sicut etiam diximus quod necesse est esse unum motorem, necesse est quod. iste motus sit alicujus mobilis, non renovati vel multiplicati secundum formas peregrinas in ipso: et necesse est quod hoc sit alicujus magnitudinis, quia sicut nos ostendimus in praehabitis, quod impartibile non est mobile: et necesse est quod sit unus ab uno motore, quia ab uno motore simplici non potest esse nisi unus motus. Si enim movens non esset unum, aut etiam si mobile non esset unum, tunc motus non esset continuus, neque unus, sed etiam divisus et habitus sive successivus, sicut ex praehabitis satis habetur. Si autem dicitur et concedatur movens esse unum, tunc oportet alterum duorum dare, quod scilicet aut movetur in eo quod movet, aut immobile est in eo quod movet. Si autem detur quod movetur in eo quod movet, tunc cum illo oportebit sequi quod ipsum mutant motu quo movet. Movens autem quod et ipsum mutatur per se vel per accidens, non est motor primus. Omne enim quod movetur, movetur ab aliquo extrinseco vel intrinseco sibi: et illud movens aut movetur ab alio aut a seipso: et hanc resolutionem oportebit stare in primo movente immobili, sicut sufficienter constat ex praedictis. Hoc autem quod sic est immobile tam per se quam per accidens, non est necesse simul mutari cum eo quod mutat, quia non est actus alicujus corporis, sed semper poterit movere et mutare. Talem autem motorem movere est infatigabile: quia omnis fatigatio aut provenit ex motore, aut ex eo quod movetur. Et ex motore quidem separato non poterit provenire fatigatio: quia per hoc quod ipse nulla est virtus quae situm habeat in materia subjecti, tunc ipse non movetur: et omnis fatigatio est ex motu aliquo vincente super facultatem ejus quod movetur. Movens igitur illud non fatigatur ex seipso. Ex eo autem quod ipse movet, non fatigatur etiam: quia corpus hoc ex se est ad motum ordinatum, quo movetur a motore, sicut nos supra ostendimus: fatigatio autem provenit ex inobedientia ejus quod movetur ad motorem: et ideo ex neutra causa fatigationis fatigatur: et hoc in secundo de Coelo et Mundo, et in decimo primae philosophiae latius habet tractari .
Ex hoc autem quod diximus, quod coelum ordinatur ad suscipiendum motum primi motoris, sumit Averroes actionem, et reprehendit Avicennam dicentem, quod coelum et omne corpus et omne creatum possibile est et non necessarium : quia necessarium non est nisi prima causa quod est ens primum. Dicit enim Averroes quod coelum est ens necessarium, licet necessitas ejus in suscipiendo sit, et non in agendo. Et haec reprehensio non est rationalis, quia necesse dicitur dupliciter. Dicitur enim necesse, quod suum esse non debet alii, et est sine omni dependentia ad aliud: et hoc modo non est necesse nisi prima causa, quae causam nullam habet: quia
omne quod habet causam vel causas sui esse, esse suum debet alii: et hoc modo corpus et omne causatum est possibile esse. Alio iterum modo dicitur necesse esse, quod non potest non esse, et cujus causa nunquam fuit secundum actum extra ipsum: causa, inquam, essentialis, sicut forma, vel materia: et hoc modo caelum et caetera immortalia sunt necesse esse. Sed in hoc sensu non loquitur Avicenna, sicut patet in spicienti verba sua in prima philosophia. Ex praedictis etiam patet, quod solus iste motus qui est primi motoris uno modo se habentis, et regularis, aut maxime regularis et uniformis: movens enim suum nullam habet mutationem semper uno modo se habens: et oportebit quod id quod movetur ab uno et juxta ipsum et simile sibi sit in hoc quod nullam habeat mutationem, quatenus uno modo et semper et simul se habens sit motus. Haec autem omnia patent sufficienter ex praemissis.