Tractatus II. DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT VII. Quod principia non sunt plura tribus.
TRACTATUS III DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT II. Quod motus est aliquid eorum.
TRACTATUS I. DE SPECIEBUS MOTUS,
CAPUT I. De divisibilitate ejus quod movetur.
CAPUT XI. Quod in quiete non est dare primum.
LIBER DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
Ubi sit in sphaera primus motor.
Hunc autem motorem qui nec corpus est, nec aliqua virtus quae sit actus alicujus corporis, necesse est secundum aliquid esse in mobili: et cum totum non dividatur nisi in duo principia motus, et hoc est in circumferentiam et centrum sphaerae, necesse est ipsum esse in altero istorum. Videmus enim in motibus membrorum animalium, quod omne quod movetur in eis, circa aliquid, immobile movetur, in quo situs est motor ejus: et ideo virtus motiva membri quae conjuncta est organo, sita est in nervis motivis et musculis. Museulus autem membrum movens semper est extra illud quod movet, et membrum motum jungitur ei articulus circa quem movetur qui in motis est motu membri, licet alio motu moveatur, sicut manus, quae movetur in articulo restae manus, ubi conjungitur ad asseid brachii, quae dicuntur arundines brachii: et brachium cum movetur motu proprio, volvitur in cubito qui non movetur, et sic de aliis. Nisi enim sic esset, tunc ad motum unius membri, quodlibet extenderetur de loco suo: et hoc non convenit. Omnia autem membra motiva ad unum universalem motorem ordinantur, quae vis sita in posterioribus partibus cerebri, vel in vicario cerebri, quae est nucha per spondiles dorsi descendens, vel aliquid loco cerebri, vel muchae in animalibus quae non habent cerebrum vel nucham: et haec est vis immobilis ibi consistens, a qua fluit totus motus in totum corpus animalis. Et siquidem primus motor esset virtus talis ut haberet situm in corpore, et esset actus ejus, absque dubio oporteret quod ipsum esset situm in centro super quod est motus: ipsum enim est immobile. Hujusmodi enim virtus est stare perpetuo: quia aliter extruderetur motus totius mundi totus de loco ad locum: et hoc non convenit. Sed quia ipse est virtus separata et substantia non infusa alicui materiae, oportet ipsum esse ubi major est effectus ejus qui est motus: erit igitur in circumferentia: eo quod circumferentiae influit motum qui in omnibus partibus circumferentiae est aequalis: et hoc maxime verum est de primo motore et primo mobili: quia illius est totius mundi motus primus qui velocissimus est, et quem participant omnia mobilia inferiora: et cum in sphaera sint
multi circuli imaginati, et sic paralleli
circuli quos describit axis circuli signorum circa polos, et paralleli circuli quos describit sol motu suo diurno, quorum sunt duo soistitiales qui maxime distant, et unus aequinoctialis qui maximorum circulorum est unus, constat quod motus velocissimus est orbis super circulum illum aequinoctialem. Dicimus enim pro pter hoc quod motus totius orbis diurnus est super circulum aequinoctialem,
et super polos ejus: et videmus oculis nostris, quod stellae quae sunt in. hoc circulo, velocioris sunt motus quam stellae juxta polos sitae: tunc oportet quod vis motoris maxime sit in circulo qui aequator diei et noctis appellatur, non ita quod sit ibi, ut in loco qui nullum habet locum proprie loquendo: sed quia est ibi effectus potius, cum tamen ipse sit secundum esse separatus, et non sit actus alicujus corporis, quemadmodum diximus saepe. Haec autem est causa, quod omnes gentes in hoc conveniunt, quod Deus est in coelo, videntes ibi majores effectus ejus apparere .