10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. O amor, Deus, deitas,
Majestatis essentia,
Trinitatis societas,
Nexus et amicitia,
Summi boni laetitia.
Tu sitiens societas,
Vitae plena felicitas,
Ex cujus influentia
Sunt, vivunt, vigent omnia,
O amor universitas.
2. Tu sapor ineffabilis,
Fons debrians, quos reficis,
Dulcor intolerabilis
Stringis, quos unis, perficis,
Incorporas nec sufficis;
Vita interminabilis,
Tu sola delectabilis,
Impatiens pacificis,
Dolor, qui nunquam deficis,
Ignis inexstinguibilis,
O amor inscrutabilis.
3. Personalis proprietas,
Nec te virtus exsuperat,
Per te vivit aeternitas,
Quae nunquam te prae-
venerat,
Sed osculum habuerat,
Te lege, sancta trinitas,
Familiaris unitas,
Quae caros vincit, carcerat
Et universis imperat,
Libertatis securitas,
O amor, Deus, deitas.
4. Quem nulla dimensio
Termino metitur,
Nec sensus intentio
Fine deffinitur,
Quae nunquam finitur,
Per te rex in solio
Sedens invenitur,
Si curras in stadio,
Nullo praevenitur,
O amor, quo itur.
5. Cellarium, vinarium,
Dives in omni gratia.
Tu veritas et vita,
Tu finis et principium
Cunctorum providentia
Qua quaeque sunt praescita,
Per liberum arbitrium
Currens et necessarium
Disponis haec et alia
Certus sum, quod sit ita.
6. Ergo in principio
Verbum apud Deum,
Quem idem cum filio
Credo sed non eum
Et amorem meum.
Patris sapientia,
Splendor et figura,
Per quem fecit omnia,
Mira genitura
Idem in natura,
Candor lucis, speculum
Patris et spectaculum
Omnis creatura,
Vita post futura,
O amor, me cura.
7. O amor vincens omnia,
Vincis invincibilem,
Nostra victas miseria
Deum facis hominem,
Qui non permutatur,
O miranda gratia,
Quac nescit consimilem
Placans inimicitias
Per Mariam virginem
Salutis originem
Culpa superatur,
Amor humanatur,
O amor, qui datur.
8. Tu virtutum meritum,
Decus et dulcedo morum,
Vivum fers interitum,
Introitum et exitum,
Profectus es justorum.
Tu sanctorum praemium,
Tu gaudiorum gaudium,
Tu qui cuncta contines
Et principatum obtines
Regni coelorum,
Tu es Deus deorum.
9. Tu quies hiemalis
Et vernalis amoenitas,
Tu fervor aestivalis
Et es ignita caritas,
Autumnalis fecunditas,
Tu jubilus mentalis,
Spiritalis festivitas,
Amplexus nuptialis,
Suavitas, vivacitas,
Literalis facunditas,
Finis initialis,
Post moerorem serenitas,
Virtus imperialis,
Plena familiaritas
Scrutandum profunditas,
O amor, o jucunditas.
10. Radix immortalitatis,
Flos deliciositatis,
Sanitatis fructus,
Lignum vitae paradisi,
Per te mea, me dimisi,
Quem amisi;
O lux inaccessibilis,
In abyssum claritatis
Me immersum merge satis,
Eja da gratis,
Quo lumini sim similis,
O amor veni nobilis.
11. Tu es circumferentia,
Centrum, tui positio
Loci negat obsequia,
Alpha et O et unctio,
Virtus in omni medio.
Tu gratia pro gratia,
Quo languent desideria,
Tuique sine socio
Fecunda haec possessio,
O amor amans omnia.
12. Tu genus es in genesi,
Moralibus si pateat,
Lux, arca, fons diluvii,
Se mare rubrum praebeat
Profundum, me absorbeat.
Du et progressus Exodi,
Columna, virga Moysi,
Me terra mellis habeat,
Curras Eliae provehat,
Sacrae jungens synderesi
O amor Hely, Heloi.
13. O amor, o sublimitas
Me transfer ad sublimia,
Cui vita, liberalitas
Nec non omnipotentia,
Tu vera sapientia,
Rex et regalis pietas,
Tu semper vigens novitas,
Nova me reple gratia,
Tibi sit laus et gloria,
O amor, Deus, deitas.
Per te cuncta condidit,
Quibus legem indidit,
Ut vita, qua viverent,
Se invicem amarent;
En Thau signaculum,
Luce decorans aemulum,
Ut te plus diligerent,
Qui firmandi starent.
Dejicis belligerum
Fortis ut mors Luciferum,
Cujus adversarius
De limo creatur,
Amor operatur,
Regnum et imperium
Per verbum participium
Sed bene adverbium.
Nudius vix tertius
Reclinans damnatur,
O amor, quo salvatur.
Per te virgo salutatur,
Flore, fructu fecundatur,
Fit parens manens filia.
Per quem mater honestatur,
Inimicus amicatur,
Datus omni gratia,
Coelum mundo figuratur,
Super choros sublimatur
Angelorum in gloria,
O amor, vincens omnia.
Quo majestas inclinatur,
Dei virtus infirmatur
Cum jumentis deputatur,
Deponitur, ligatur
Omnipotens in stabulo.
Rex David infatuatur,
Elisaeus incurvatur,
Splendor patris obumbratur,
Non noscitur, negatur
A propriis in saeeulo.
Fortitudo fatigatur,
Panis verus fami datur,
Fons siccatur, vis lassatur,
Configitur, lanceatur
In crucis rex patibulo.
Per te vita infirmatur,
Totus mundus innovatur,
Paradisus irrigatur,
Vis moritur, mutatur
Decorus, fit spectaculo.
O amor dulcis osculo.