10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Cum animadverterem,
Venerando Venerem
Me lavare laterem,
Sensi, quod sucumberem,
Nisi culpam veterem
Cum animadverterem.
2. Cum animadvertere,
Quae, quanta, quot egero,
Recte flere potero,
Nisi declinavero,
Nisi me de cetero
Cum animadvertero.
3. Cum animadverteris,
In quibus deliqueris,
Boni nihil operis,
Nihil, inquam, reperis,
Ergo nisi falleris,
Cum animadvertens.
4.
Cum animadvertere
Te potes in scelere,
Vertere, revertere,
Dum potes, resurgere,
Mentis homo liberae,
Cum animadvertere.
5. Cum animadvertitur,
Dum in carne vivitur,
Quid a nobis agitur,
Nihil si quis igitur
Ratione regitur,
Cum animadvertitur.