10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Qui seminant in loculis
Per dandi frequens mutuum,
Redituum
Gaudebunt de manipulis,
Nummus nunquam examinat,
Quos ordinat,
Non enim servit numini,
Sed homini,
Nummus claudit et aperit,
Et quod non seminaverit,
Metit in agro Domini.
2. Beati, qui esuriunt
Et arcessito Simone
Pro mammone
Quaestum, praebendas rapiunt,
Qui dat, est potens omnium
Per medium,
Et quia mundus eligit,
Qui porrigit,
Cur exlamare dubitem
Super plenum et divitem:
Beatus, qui intelligit.