10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
5. Hos distinctos in personis
Sed in esse et in donis
Idem esse credimus,
Tu nos, Deus, coeli bonis
Beatorum et coronis
Frui fac, exposcimus.
1. Fons, origo trinitatis
Et totius deitatis
Pater est principium,
Attributa potestate
Et conclusa veritate
Gignit ex se filium.
2. Datur natus mundo gratus,
Incarnatus, illustratus,
Plenus sapientia.
Hi sunt pares potestate,
Uniformes unitate,
Gubernantes omnia.
3. Pari gaudent bonitate,
Pari pollent dignitate,
Pares sunt in gloria;
Patrem nullus procreavit,
Natum pater generavit
Et spirat aequaliter.
4. Sed ab his amor spiravit,
Amor natum humanavit
Per quem pater reparavit
Hominem, quem sauciavit
Ligni morbus graviter.