10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Homo, vide,
quae pro te patior,
Si est dolor
sicut, quo crucior,
Ad te clamo,
qui pro te morior,
Vide poenas,
quibus afficior,
Vide clavos,
quibus confodior,
Cum sit tantus
dolor exterior,
Interior
planctus est gravior,
Tam ingratum
dum te experior.
2. Eja, homo, quare
teipsum negligis?
Vultus adspectum
quare non corrigis
Et cur affectum
ad me non dirigis?
Erras, dum quempiam
plus quam me diligis.
Nam creaturam
te feci nobilem,
Adspectu pulchrum,
rationabilem,
Natura mitem
et amicabilem
Summique boni
communicabilem.
Et tu serpentis
seductus flatibus
Illaqueasti
te mortis nexibus,
Hinc paradisi es
depulsus foribus,
Mox occurristi
saevis latronibus,
Qui te nudatum
sacris virtutibus
Vulneraverant
in naturalibus.
Cumque non esset,
qui salvum faceret,
De manu mortis
nec qui redimeret,
Ad te descendi
de patris solio,
Vile velatus
carnis cilicio,
Te redempturus,
non autem pretio,
Sed, sicut cernis,
sanguine proprio.