10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Dialogus Virginis cum cruce.
1. Crux, de te volo conqueri,
Quid est, quod in te reperi,
Fructum tibi non debitum?
Fructus, quem virgo peperi
Nil debet Adae veteri
Fructum gustanti vetitum,
Intactus fructus uteri
Tuus non debet fieri
Culpae non babens meritum.
2. Cur pendet, qui non meruit,
Quid, quod te non abhorruit,
Cum sis reis patibulum?
Cur solvit, quod non rapuit.
Cur ei, qui non nocuit,
Es poenale piaculum?
Ei, qui vitam tribuit
Mortique nihil debuit,
Mortis propinas poculum?
3. Te reorum suppliciis
Te culparum flagitiis
Ordinavit justitia;
Cur ergo justum impiis,
Cur virtutem cum vitiis
Sociavit nequitia?
Redditur poena praemiis,
Offensa beneficiis,
Honori contumelia?
4. Reis in tc pendentibus,
Homicidis, latronibus
Inflicta maledictio,
Justo pleno virtutibus,
Ornato charismatibus
Debetur benedictio;
Ergo quid ad te pertinet ?
Cur vita mortem sustinet,
Habitus fit privatio?
5. Virgo, tibi respondeo,
Tibi, cui totum debeo
Meorum decus palmitum;
De tuo flore fulgeo,
De tuo fructu gaudeo
Redditura depositum,
Dulce pondus sustineo,
Dulcem fructum possideo,
Mundo, non tibi genitum.
6. Quodsi mortem non meruit,
Quid, si mori disposuit,
Ut morte mortem tolleret?
Lignum ligno opposuit,
Solvit, quod nunquam rapuit,
Ut debitores liberet;
In Adam vita corruit,
Quam secundus restituit,
Ut vita mortem superet.
7. Ulmus uvam non peperit,
Quid tamen viti deperit,
Quod ulmus uvam sustinet?
Fructum tuum non genui,
Sed oblatum non respui,
Ne poena culpam terminet;
A te mortalem habui,
Immortalem restitui,
Ut mors in vitam germinet.
8. Tu vitis, uva filius;
Quid uvae competentius
Quam torcular, quo premitur?
Cur pressura fit durius,
Nisi quia jucundius
Vinum sincerum bibitur?
Quid uva pressa dulcius?
Quid Christo passo gratius,
In cujus morte vivitur?
9. Multi se justos reputant,
Filium a te postulant
Et ad me non respiciunt,
Sed postquam tibi creditus,
Est apud me depositus,
Extra me non inveniunt)
Quaerant in meo stipite,
Sugant de meo palmite
Fructum tuum, quem sitiunt.
10. Respondeas hypocritis:
Filium meum quaeritis,
Quem cruci dudum tradidi,
Jam non pendet ad ubera,
Pendet in cruce verbera
Corporis monstrans lividi;
Eum in cruce quaerite,
Guttas cruentas bibite,
Aemulatores perfidi.