10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Laudet laetus noster coetus
Viventem cum mortuis,
Qui nos emit et redemit
Sanguinem per proprium.
2. De figura nulla cura,
Quia venit Dominus,
Venit Jesus sponte laesus,
Ut deleret facinus.
3. Mortem passus, nunquam lassus
Quievit per triduum,
Jam surrexit et erexit,
Tempus habens congruum.
4. Orcum fregit et elegit
Sanctorum consortia,
Hos amavit, quos ornavit
Immortali gloria.
5. Ita gessit, et recessit
[Ululans] daemonium,
Videns, quia miseria
Versa est in gaudium.
6. Ergo plaude, ergo gaude
Laudans Dei filium,
Plebs, quam lavit et sanavit
Gratia non merito,
Ore vero, corde mero
Benedicat Domino.