10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Aeterni patris filius
Nostrum videns interitum
Condoluit,
Quod nos tenuit
Satan atque videri
Non renuit,
Quod sic voluit
Nos ab hoste tueri.
2. Natus est nobis Dominus,
Nostrum diluens facinus
Illuditur,
Alapis caeditur,
Nudus expoliatur,
Conspuitur,
Crucifigitur,
Saeva morte damnatur.
3. Ante tempora genitus,
Totius mundi Dominus,
Dum nascitur,
Salus exoritur,
Via vitae donatur;
Dum patitur,
Satan affligitur,
Vita recuperatur.
4. Inferni portas spolia
Die resurgens tertia,
Qui voluit,
Vivus apparuit,
Vitae dans documenta.
Apparuit,
Diu quod latuit,
Dragma vetus inventa.
5. Nos igitur ex debito
Benedicamus Domino,
Qui aethera
Nobis indebita
Nos amore reduxit,
Gaudia
Donans eximia
Dies nobis illuxit.