10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
5. Deprecemur igitur
Omnes una Dominum,
Cui regnum subditur
Nullum habens terminum,
Ut ad pia
Supernorum civium
Nos perducat gaudia.
1. Ecce, festum nobile,
Quod dat anni reditus
Mundo celebrabile,
In quo sanctus spiritus
Praecordia
Replevit fidelium
Sua sancta gratia.
R Alleluja,
Regi regum omnium
Concinat ecclesia.
2. Apostoli praediti
Repente charismate
Spiritus paracliti
Omni idiomate
Magnalia
Dei in gentilium
Vulgarunt praesentia.
3. Judaei ut subdoli
Spernentes oracula,
Quae dabant apostoli,
Dixerunt, hos crapula
Eximia
Vini debacchantium
Ritu loqui talia.
R Alleluja,
Regi regum omnium
Concinat ecclesia.
4. Judaeis fallacibus
Sanctus Petrus obviat
Signis et virtutibus
Et horum denuntiat
Eloquia
Juxta testimonium
Joelis mendacia.