10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
7. Sabaoth clementia
Nos post mundi taedia
Venustet aureola.
1. Pulsa noxae scoria
Laudis sacrificia
Regi regum immola.
R Pange cum laetitia,
Jerusalem incola.
2. Urbis tuae moenia
Recta conscientia
Fultet et non subdola.
3. Super interstitia
Amoris praenuntia
Jubilet ruscinola.
4. Urbis viridaria
Grata reddant lilia
Et rosas cum viola.
R Pange cum laetitia,
Jerusalem incola.
5. Et illa seminia
Sequestrentur omnia,
Quae non sunt benevola.
6. Quibus patent ostia,
Vitiorum conscia
Mundet virtutum schola.
7. Oremus, ut ad civium
Supernorum consortium
Nos ab ista miseria
Christi producat gratia.