10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Ecce, jam celebria
Redeunt solemnia,
Quibus Dei unicus
Natus est humanitus
Absque viri semine
Ex illibata virgine.
R Domini nativitas
Jure nostri est jucunditas.
2. Pro cujus invidia
Herodis saevitia
Sunt infantum plurima
Trucidata milia,
Quos divina gratia
Coeli duxit ad palatia.
3. Ergo vos, o socii,
Non est tempus otii,
Summa cum laetitia
Christi natilitia
Celebrantes pariter
Jubilemus unanimiter.
R Domini nativitas
Jure nostri est jucunditas.
4. Et tu, lector inclite,
Jube domne incipe,
Laudem hic in parvulis
Qui emerunt jugulis,
Ut transirent ad gloriam
Terrenam per victoriam.