10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De s. Johanne Evangelista.
1. Christi sit nativitas
Cum jubilo repleta,
Cujus coelestis civitas
In vita quieta
Johannem collocavit
Epulisque pavit,
Vocavit
Post senium.
R Johannes, te rogamus,
Da nobis, ut bibamus,
Ne hamus
Nos trahat in supplicium.
2. Praeceptoris in pectore
Suaviter dormivit,
Bibens in coenae tempore
Fluenta, quae scivit
Pectus, quod refecit
Nos et mortem jecit
Et fecit
Convivium.
3 Virus hic mortiferum
Incolumis potavit,
Per quod binos miserum
Letum tunc prostravit,
Quibus vires tribuit
Et vitam restituit
Et diluit
Exitium.
R Johannes, te rogamus,
Da nobis, ut bibamus,
Ne hamus
Nos trabat in supplicium.
4. Custos nostri Domini,
Cum Dominus pependit
In cruce, salus bomini,
Quam bene defendit
Velut suam matrem,
Honorans nostrum patrem,
Et matrem
Et filium.
5. Virgini cum virgine
Nos cernui cantamus,
Nec tu, lector, desine
Laudes, quas sonamus,
Ut post hoc terrenum
Ducamur ad amoenum
Serenum
Palatium.