10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Ille civis Paterae,
Dei plenus gratia,
Mammae coepit parcere
Quarta, sexta feria,
Servando jejunia
Ab annis prioribus.
R Laudibus
Nicolai dulcibus
Vacemus cum cantibus.
2. Inde Myrae pontifex
Divino juvamine,
Plebi fuit opifex
In famis gravamine
Ac in maris turbine
Nautis conquerentibus.
R Laudibus
Nicolai dulcibus
Vacemus cum cantibus.
3. Hic tres auri munio
Puellas a fornicis
Retraxit opprobrio
Nec non atque clericis
In domo carnificis
Pie subvenit tribus.
4. Ex ejus tumba fluit
Incessanter oleum,
Quod omnino destruit
Doloris aculeum
Horum, qui piis eum
Deprecantur mentibus.
5. Exoremus Dominum
Atque regem omnium,
Qui non babet terminum,
Ut ad poli civium
Nos perducat gaudium
Nicolai precibus.