10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Quod mundus sit transitorius.
1. Dic, qui gaudes prosperis
Et veste purpurea,
Homo, massa cineris
Et in agro lutea,
Tamquam palea
Sunt et momentanea
Haec, quibus inniteris,
Et in fine fellea,
Caudam habent viperis,
Cum sint tibi mellea.
2. Qui natus conciperis
In vulva feminea,
Attende, quid fueris,
Es vel eris postea;
Sperne terrea,
Nam cum mortis lancea
Percussus egrederis
Hac de domo carnea,
Signum monstrat funeris,
Quod nil eras antea.
3. Si sub humo carperis
Ut vestis a tinea,
Et spiritus duceris
Ad loca tartarea
Loca flammea,
Vasa tunc argentea,
Quae nunc amas, oderis;
Benefac propterea,
Et eris, si feceris,
Ereptus a framea.
4. Adae germen veteris
Et proles viperea,
Quid frustra deciperis
Tendens ad erronea,
Momentanea?
Ad regna siderea,
Dives, non admittens,
Quae de juris linea
Constant esse pauperis
Cum perenni laurea.
5. Coelum non ingrederis
Cum regali trabea,
Cum equorum faleris,
Cum domo marmorea
Vel eburnea;
Ab ignita romphea
Veniens repelleris,
Orci trusus spelea,
Dum Christum non sequeris
In corona spinea.
6. Haec si cogitaveris,
Quid in arca ferrea,
Qui moriens deleris,
Ut pereas per ea,
Claudis aerea?
Qui cras subitanea
Forte morte moreris,
Da sponte spontanea,
Ut tibi cum superis
Stola detur aurea.