10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Cum sit omnis caro foenum
Et post foenum fiat coenum,
Homo, quid extolleris?
Cerne, quid es et quid eris,
Modo flos es, sed vertens
In favillam cineris.
Terram teris, terram geris
Et in terram reverteris,
Qui de terra sumeris.
2. Per aetatum incrementa,
Immo magis detrimenta
Ad non esse traheris,
Sicut umbra, cum declinat,
Vita fugit et festinat
Claudit meta funeris.
Terram teris, terram geris,
Et in terram reverteris,
Qui de terra sumeris.
3. Homo dictus es ab humo,
Cito transis, quia fumo
Similis effectus es;
Homo nascens cum moeore,
Vitam ducens in labore
Et cum metu moreris.
Terram teris, terram geris
Et in terram reverteris,
Qui de terra sumeris.
4. O sors gravis, O sors dura,
O lex dira, quam natura
Promulgavit miseris;
Homo, nascens cum moerore,
Vitam ducis cum labore
Et cum metu moreris.
Terram teris, terram geris
Et in terram reverteris,
Qui de terra sumeris.
5. Ergo cum scis qualitatem
Tuae sortis, voluptatem
Carnis quare sequeris?
Memento, te moriturum
Et post mortem id messurum,
Quod hic seminaveris.
Terram teris, terram geris
Et in terram reverteris,
Qui de terra sumeris.