10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Non sint vobis cura
 Temporis futura,
Quando senex moritur
Infans rursus oritur,
 Talis est natura.
Heu, quid diligitur
 Haec res transitura,
Cujus cito carpitur
 Status et statura?
2. Omnis creatura
 Congregando plura,
Timeo, quod perditur,
Vae regno, quod regitur
 Per infantis jura.
Simonia colitur
 Jam sine mensura,
Si est, sicut dicitur,
Nulla gens secura.
3. Omnis praelatura
 Est agri cultura,
Date, vobis dabitur,
Dum corpus corrumpitur,
 Sic docet scriptura.
Conforta nos igitur,
 Mater Dei pura,
Contra nos arguitur
 Quaestione dura.
4. Praecellens o figura,
 Tolle noscitura,
Quia per te solvitur
Omne, quod delinquitur,
 O virgo mater, cura;
Finis vitae cernitur,
 Da gaudia futura,
Vitam, quae non tollitur,
In qua bona plura.