10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Vanitas vanitatum
Et omnia vanitas,
Sed nostra sic malignitas
Cor habet induratum,
Ut verbum seminatum
Suffocet mox cupiditas
Operum et dignitatum,
Licet sit nobis ratum.
Quam sit acerba proprio
Judicio
Conditio
Magnatum,
Qui majori discrimine
Quam crimine
Et jugibus
Merentur cruciatibus
Aeternum cruciatum.
2. Cur caeca cor avarum
Distrahit ambitio?
Nescis, quod aquisitio
Tibi divitiarum
Finis miseriarum
Non crit sed mutatio?
Quodsi habere parum
Est tibi tam amarum,
Vide, quid habent nimiae
Divitiae
Quotidie
Rixarum
Propter tormenta propriae
Familiae
Et sauciae
Flagellum conscientiae,
Quae est summa poenarum.
3. O nondum intellecta
Nobis Dei munera,
Cur, cum avertant prospera
Multos a via recta,
Paupertas, praeelecta
Christo, nobis est aspera?
Sed vanis mens illecta,
Disce tamen et specta,
Paupertatis quam dulcia
Sint otia
Pecunia
Neglecta,
Cum pauper expeditius
Et promptius
Ad bravium
Sarcina temporalium
Rerum currat abjecta.