10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Scribere proposui
 de contemptu mundano,
Ut degentes saeculi
 Non mulcentur inano,
Jam est hora surgere
 A somno mortis pravo.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
2. Vita brevis breviter
 in brevi finietur,
Mors venit velociter,
 quae neminem veretur,
Omnia mors perimit
et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
 3. Nisi conversus fueris
Et sicut puer factus
 Et vitam mutaveris
In meliores actus,
Intrare non poteris
Regnum Dei beatus.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
 4. Tuba cum sonuerit,
dies erit extrema,
 Et judex advenerit,
Vocabit sempiterna
 Electos in patria,
praescitos ad inferna.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
 9. Alma virgo virginum,
in coelis coronata,
 Apud tuum filium
sis nobis advocata
Et post hoc exsilium
occurrens advocata.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
5. Quam felices fuerint,
 qui cum Christo regnabunt!
Facie ad facie
 sic eum spectabunt,
Sanctus, sanctus Dominus
 Sabaoth, conclamabunt.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
6. Et quam tristes fuerint,
 qui aeterne peribunt I
Poenae non deficient,
 non propter has obibunt,
Heu, heu, heu, miserrimi,
 nunquam inde exibunt.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
7. Cuncti reges saeculi
 et in mundo magnates
Advertant et clerici
 omnesque potestates,
Fiant velut parvuli,
 dimittant vanitates.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.
8. Heu, fratres carissimi,
 si digne contemplemus
Passionem Domini
 amare et si fiemus,
Ut pupillam oculi
 servabit, ne peccemus.
Ad mortem festinamus,
Peccare desistamus.