10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Fortuna quam sit mutabilis.
1. O varium
 Fortunae lubricum,
Dans dubium
 Tribunal judicum,
Xon modicum
 Paras huic praemium,
Quem tollere
Tua vult gratia
Et petere
 Rotae similia,
Dans dubia
 Tamen praepostere
De stercore
 Pauperem erigens,
De rhetore
consulem eligens.
2. Aedificat
 Fortuna, diruit,
Nunc abdicat,
Quos prius coluit,
Quos noluit,
Iterum vendicat.
Haec opera
 Sibi contraria,
Dans munera
Nimis labilia;
Mobilia
 Sunt sortis foedera,
Quae debiles
 Ditans nobilitat
Et nobiles
Premens debilitat.
3. Quid Dario
 Regnasse profuit,
Pompeio
 Quid Roma tribuit?
Succubuit
 Uterque proelio;
Eligerem
 Media tutius
Nec peterem
 Celsa sublimius,
Ne gravius
 A somno ruerem;
Fit gravior
 Lapsus a superis
Et durior
Ab ipsis asperis.
4. Subsidio
 Fortunae labilis
Cum proelio
 Troja tunc nobilis,
Nunc flebilis,
 Ruit incendio;
Quis sanguinis
Trojani gratiam,
Quis nominis
 Graeci facundiam,
Quis gloriam
 Fregit Carthaginis?
Sors lubrica,
 Quae dedit, abstulit,
Haec unica,
Quae fovit, perculit.
5. Nil gratius
 Fortunae gratia,
Nil dulcius
 Inter haec dulcia,
Si gloria,
 Si staret longius;
Sed labitur
 Ut olus marcidum
Et sequitur
 Agrum nunc floridum,
Quem aridum
 Cras cernes;
igitur
Improprium
 Non edo canticum
In varium
Fortunae lubricum.