10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Ut a peccatis nostris convertamur.
1. Leniter ex merito
Ferendum, quod patimur,
Meremur ex debito
Poenas, quibus subdimur,
Quia, dum deserimur
Deserentes Dominum
Nec ad cor convertimur
Mole pressi criminum,
Poenae poenam addimus,
Longa reste trahimus
Peccatum implicitum
A peccato genitum.
2. Omne in praecipiti
Cursu stetit vitium
Omne genus vetiti
Prodiit in medium,
Subiit exsilium
Actus omnis licitus,
Et suum officium
Exercet inhibitus;
Ob hoc ira Domini
Comminatur homini,
Poenas dolens reserat,
Ut peccantem conterat.
3. Poenis nostris totiens
Divina compatitur
Clementia, quotiens
Ferox esse cogitur;
Dolet et irascitur,
Quia poenam irrogat,
Et, qui juste patitur,
Irascenti derogat,
Vice versa supplicat,
Qui damnandum judicat,
Ad poenas improperat,
Judicem exasperat.
4. Poena dolenda venit,
Quae venit immerita,
Quam nec culpa praevenit,
Nec praecedunt merita,
Verum nos, qui vetita
Non verentes sequimur,
Poena non indebita
Jure qui percellimur,
Per has poenas annuas
Vitemus perpetuas;
Gaudeamus corripi
Exspectantes recipi
A patre, qui corrigit
Filium, quem diligit,
Castigato genito
Leviter ex merito.