10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Tetigit me Dominus,
Tangere qui novit,
Foris tangens protinus
Totum me commovit;
Est nam tactus Domini
Tactus pietatis,
Qui dat plenam homini
Limam pro peccatis.
2. Tange, pietatis pater,
Tange me et ter et quater,
Modo sis propitius;
Tange carnem, tange ossa,
Pone me, si vis, in fossa,
Tantum sis propitius)
Fac ut fila, quae sunt grossa,
Et quae alta, fac sub fossa,
Durent hic perbrevius.
3. Ure, quod est lividum,
Seca, quod est morbidum
Infundendo thura,
Dele, quod est foetidum,
Lava, quod est sordidum
Maternali cura,
Sicca, quod est fluidum,
Tolle, quod est horridum
Totum cum mensura.
i.
Sum debilis,
Sum flebilis,
Pie intuere,
Sum fragilis,
Sum labilis,
Certe sic est vere,
Sum gracilis,
Sum fictilis,
Ergo miserere.