10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Lamentatio Filii Prodigi.
1. Vitae perditae
Me legi
Subdideram,
Minus licite
Dum fregi,
Quod voveram,
Et ad vitae vesperam
Corrigendum legi,
Quidquid ante perperam
Puerilis egi.
2. Rerum exitus
Dum quaero
Discutere,
Falsum penitus
A vero
Discernere,
Falso fallor opere,
Bravium si spero
Me virtutum metere,
Vitia dum sero.
3. Non sum duplici
Perplexus
Itinere
Nec addidici
Reflexus
A Venere
Nec fraudavi temere
Conjugis amplexus,
Dalidam persequere,
Ne fraudetur sexus.
i.
Famem siliqua
Porcorum
Non abstulit,
Quae ad lubrica
Errorum
Non contulit,
Sed scriptura consulit,
Viam intrem morum,
Quae praelarga protulit
Pabula donorum.
5. Dum considero,
Quid Dinae
Contigerit,
Finem confero
Rapinae
Quis fuerit,
Scio, vix evaserit
Mens corrupta fine,
Diu quam contraxerit
Maculam sentinae.
6. Praeter meritum
Me neci
Non dedero,
Si ad vomitum,
Quem jeci,
Rediero,
Nec a verbo aspero
Liberum me feci,
Servus si serviero
Vitiorum faeci.
7. Viae Veneris
Immuto
Vestigia,
Irae veteris
Refuto
Per devia,
Via namque regia
Curritur in tuto,
Si quis cedit ab ea,
Semper est in luto.
8. Croesi solium,
Sinonis
Astutiam,
Confer Tullium,
Zenonis
Prudentiam,
Nil conferre sentiam
His abutens bonis,
Ni fugiendo fugiam
Dalidam Samsonis.
9. Ergo veniam
De rei
Miseria,
Ut inveniam
De Dei
Clementia
Haec et his similia,
Quod peregi, Dei
Sola parcens gratia,
Miserere mei.