10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Altercatio Animae et Corporis.
1. Homo natus ad laborem,
Tui status, tuae morem
Sortis considera
Propensius,
Me parcius
Querelis aspera;
Quaestus ergo reprime,
Ne animae,
Quod misere commiseris,
Quod pateris,
Miser impropera.
2. Me dum fecit Deus mundam,
Vas infecit faex immundam,
Corrupit lutea,
Desipio
Nec sapio
Meum Promethea;
Nil in carnis carcere
Fit libere,
Parit enim contagium
Et vitium
Moles corporea.
3. In abyssum culpae ducis,
Quae commissum opus du
Procuras temere,
Me perimis,
Cum opprimis
Peccati pondere;
Tibi nomen animae
Jam adime,
Quia recte non animas,
Cum perimas
Me mortis opere.
4. In abusum rationis
Vertis usum teque bonis
Privas gratuitis,
Dum sensibus
Assensibus
Faves illicilis;
Tibi cogor obsequi
Et exsequi,
Opus rectum si judices
Vel claudices
A recti semitis.
Disputatio membrorum.
6c. Et dum venter cibis turget,
Me portantem pondus urget.
la. Inter membra singula
De ventris ingluvie
Murmur est et quaestio,
2a. Lugens dicit oculus:
Cur vigil et sedulus
Cuncta lustrans oxploro?
3a. Auris dicit: cur haurio,
Cur doctrinis inservio
Nec satior auditis,
4a. Nares dicit: cur explores
Cibi fumos et vapores?
A te frustra discernuntur,
Quae per ventrem confun-
duntur,
Ventris immunditia
Corrumpuntur omnia,
Odor transit in foetores.
5a. Manus dicunt: quid labores,
Nobis prosunt quid sudores,
Cum tu, venter, cuncta vores,
Cum tu solus implearis,
6a. Quaeritur pes: cur fatigor,
Discurrendo cur affligor?
lb. Quod pro ventris crapula
Membra carent requie,
Jugis fit exactio.
2b. Venter cuncta devorat,
Avidus incorporat,
Quidquid extra laboro.
3b. Auditi soni pereunt,
Ad ventrem cibi transerunt,
Crescit fames et sitis.
4b. Lingua tatur: quid doctrina
Mihi confert? dapes, vina,
Ista mibi non parantur,
Cuncta ventri comparan-
tur,
Licet per me transeant,
Parum tamen recreant,
Hic ciborum officina.
5b. Nullum pascas, sed pascaris,
Neque pastu compescaris?
Nihil paras, immo paris
Torsiones et dolores.
6b. Sive curro, sive labor,
Meum onus, meus labor,
7a. Ergo restat unum consilium,
Suspendamus omnes officium,
Quiescamus a labore;
7b. Labor noster nobis est sterilis,
Condemnetur servus inutilis,
Moriatur cum dolore.
8a. Dum sic a propriis
Cessant officiis
Interdicto communi,
8b. Cibos non capiunt,
Omnes deficiunt
Sensus, quia jejuni.
9a. Stupent aures tinnulae,
Oculus caligat,
9 b. Nutant manus tremulae,
Pedes error ligat.
10a. Lingua, quae loqui debuit,
Explicare non potuit
Pro ceteris quaerelam,
10b. Omnibus dictat ratio,
Cordis uti consilio
Et quaerere medelam.
11a. Tunc aperit oraculum
Cordis secreta veritas,
Increpat aurem, oculum,
11b. Docet, quanta temeritas,
Quam damnosa praesumptio,
Quam caeca conspiratio.
12a. Quid est, inquit, quod facitis,
Cur vos stulte sub ducitis
Ventri, cujus receptio
Communis est refectio,
Communis est utilitas?
12b. Venter recepta continet,
Sed nibil sibi retinet,
Cujus est dispensatio
Lapsorum restauratio,
Membrorum incolumi-
tas.
13a. Officia repetite,
Fideli servo credite,
Quae singulis restituet;
13b. Si operas subtrahitis
Nec alimenta quaeritis,
Nihil vobis distribuet.
13 c. In vos ipsos irruitis,
Gladium in vos vertitis,
Qui vos et ipsum destruet.
14a. Sic repetunt officia,
Venantur necessaria,
Relegatur infirmitas;
14b. Reparatur lux oculis,
Redit in membris singulis
Virtus, opus et sanitas.
15a. Haec sub typo mysterii
Sub uno Christo capite
Geruntur in ecclesia,
15b. Cujus sunt actus varii,
Necessitatis debitae,
Diversa sunt officia.
16a. Hic est auris, hic oculus,
Lingua, manus, pes ceteri,
Princeps communis bajulus
Communi vacans operi
Ventris habet officium.
16b. Cujus tanta sit caritas,
Ut nihil ei proprium,
Sed sit ut servus omnium,
Ut sic servetur unitas,
Dum rependit obsequium.
17a. Sicut perit res publica,
Si careat aerario,
17 b. Sic unitas catholica,
Si caret hoc officio.