10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
2. Vis, ultio, praesumptio,
Discordiae contentio,
Suspicio, detractio,
Calumniae vexatio
Nituntur patrocinio.
3. Fraus, fictio, seductio
Justitiae sub pallio,
Ambitio, proditio
Sub cinere, cilicio
Virtutis gaudent pretio.
III.
1. Avaritia
Quaerit spolia,
Quia propria
Facit communia.
2. De luxuria
Torpor, otia,
Via devia
Repit vecordia.
3. De superbia
Livor, odia,
Tria vitia
Trahant omnia.
IV.
1. Latet dubie
Malitiae ferbura
Zeli specie,
Fraus, calumniae
Justitiae figura,
2. Tristis facie
Vultus macie
Hypocrisis pictura,
3. Amicitiae
Sub effigie
Nequitiae structura.
V.
1. Jam praelati sunt Pilati,
Judae successores,
Pium rati, Christum pati
Caiphae fautores.
2. Dum cognati praebendati
Surgunt ad honores,
Pulsant dati paupertati
Ostia doctores.
3. Literati spe fraudati
Egent post labores,
Probitati ac aetati
Desunt provisores.
4. Non vocati nec creati
Praesunt juniores,
Vi mitrati, vi plantati,
Merito minores.
VI.
1. Canes impudicitiae,
Avidi, muti,
2. Sues immunditiae,
Luto polluti,
3. Tigres avaritiae,
Quaestum secuti.
VII.
1. Nulli custodiae,
Familiae sed nimiae
Student, lasciviae
Cum ingluvie,
Procurandae cuti.
2. Non stant in acie
A facie, contrariae
Cedunt potentiae,
Patientiae.
Scuto destituti,
3. Nihil eximiae
Constantiae, sed propriae,
Timent ignaviae,
Plus pecuniae
Student quam saluti.
VIII.
1. Prece, pretio
Fit intrusio,
Nam praelatio
Venditur,
Emitur,
Nec officio
Pudor est abuti.
2. Cleri concio
Ac religio
Fit opprobrio,
Sternitur,
Spernitur,
Privilegio
Dato servituti.
3. Nulla studio
Fit protectio,
Jugo nimio
Premitur,
Laeditur,
Quorum brachio
Solent esse tuti.
IX.
1. Omnis status immutatus
Gregis et pastoris,
Conturbatus principatus
Regis junioris.
XIII.
1. Dic ergo, veritas,
Ubi nunc habitas?
Aequitas, largitas,
Ubi nunc latitas?
Quid profuit,
Quod praefuit
Malignitas ?
2. Nutat thronus, dum patronus
Nullus cst honoris,
Nemo bonus portat onus
Gratia minoris.
X.
1. Vota plura, preces, thura,
Gemitus amari,
Pro secura regni cura
Planctu pari
Fiunt in altari.
2. Sicut navis peritura
Fluctuat in mari,
Ita gravis haec pressura
Nec sedari
Potest nec sanari.
3. Sicut panni commissura
Rupti reparari,
Tanti damni sic scissura
Reformari
Nequit sed deformari.
XI.
Coepit per odio,
Crevit invidia,
Fremit militia,
Saevit malitia.
XII.
1. Omnes quaerunt propria,
Milites et cleri,
Timent hi de curia
Per hos amoveri.
2. Unde palpant vitio
Subversores veri,
Dolent hi, negotia
Per ignotos geri,
3. Primus ad consilia,
Peregrinus heri.