10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. In mundo degentium
 Multi sunt errores,
Multiplex afflictio
 Et corrupti mores,
Matrum parientium
 Varii dolores,
Nutrices tolerant
 fortuna urgente dolores.
2. Proniores hominum
 Sunt ad mala mentes,
Quas divellunt undique
 Peccatorum sentes,
Carnis petulantia,
 Quos facit amentes,
Sentit adhuc proles,
quod commisere parentes.
3. Indulgentes plurimi
 Cibo delicato,
Toto nisu serviunt
 Ventri dilatato,
Vivunt sine regula
 Ut pecus in prato,
Est quibus in solo
 vivendi causa palato.
4. Terrarum possessio,
 sacci magnitudo,
Quibus visa fuerit
magna celsitudo,
Berum sugunt copiam
 De fortunae ludo,
Non missura cutem
plena cruore hirudo.