10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De malis Monachis.
1. Ego, mundi
timens naufragium
Et mundanis
involvi fluctibus,
Fugi tandem
ad monasterium
Quasi portum
salutis omnibus;
Heu Charybdis
elapsus faucibus
Et attractu
vitato Syrtium,
Modo timens
majus exitium
Circumfundor
Scylleis canibus.
2. Monachalem
assumens habitum
Evasisse
putavi vitia,
Sed, quod erat
prius absconditum,
Modo patet,
fraus et malitia;
Nisi Dei
succurrat gratia,
Factus ero
tamquam vas perditum
Et reversus
canis ad vomitum,
Sed retrorsum
nulla vestigia.
3. Non hoc tamen
dico, quod saeculi
Sint amanda
cuiquam flagitia
Nec ad morem
vivendum populi,
Sed ubique
pugna pro patria;
In mundo
sunt acroceraunia,
Et hic latet
caverna reguli,
Sed non fiunt
Christi discipuli,
Nisi crucis
ferant supplicia.
4. Religio
fuit antiquitus
Jejunium
et contemplatio,
Modo non sic,
sed regnat ambitus,
Fastus, livor,
murmur, detractio,
Hypocrisis
et superstitio;
Sed monachum
non facit habitus
Nec cervicis
pronae circuitus,
Sed caritas
et conversatio.
5. Haec est ficus
siccanda penitus,
Fructu carens
umbrosa folio,
Vere fandi
vasa interitus
Inceperunt
a sanctuario;
Naburzadan
jacet imperio
Hierusalem
eversa funditus,
Ergo tantum
dolor et gemitus
Restat bonis
et lamentatio.
6. Non Ebrei,
dico, sed ebrii
Redierunt
ad ollas carnium,
Hos affligunt
item Aegyptii
Redactos ad
luti servitium;
Plora, Rachel,
noli solatium,
Quia tibi
jam non sunt filii,
Ceciderunt
in ore gladii
Sicut olim
per adulterium.