10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De Stabilitate.
1. Coelum non animum
Mutat stabilitas,
Firmans id optimum,
Quod mentis firmitas
Vovet cum animi
Tamen indicio,
Nam si turpissimi
Voti consilio
Vis scelus imprimi
Facto nefario,
Debet haec perimi
Facta promissio.
2. Non erat stabilis
Gradus, qui cecidit,
Pes ejus labilis
Domus, quae occidit;
Hinc tu considera,
Quid agi censeas,
Dum res est libera,
Hic sta, ne jaceas;
Prius delibera,
Quod factum subeas,
Ne die postera
Sero poeniteas.
3. Factum dimidium
Habet, qui coeperit,
Coeptum negotium
Si non omiserit,
Non tantum deditus
Circa principia,
Verum sollicitus
Pro finis gloria;
Nam rerum exitus
Librat industria,
Subit introitus
Praeceps in curia.
4. Coronat militem
Finis, non proelium,
Dat hoc ancipitem
Metam, is bravium;
Iste quod tribuit,
Dictat stabilitas,
Istud quod metuit,
Inducit levitas 5
Nam formam annuit
Mentis integritas,
Quam dari respuit
Vaga mobilitas.
5. Mutet cnm Protheo
Figuram levitas,
Assumit ideo
Formas integritas,
Vultum constantia
Conservans intimum,
Alpha principia
Et O novissimum,
Flectens fit media
Dans finem optimum,
Mutans in varia
Coelum et animum.