10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Quales debent esse, qui volant praeesse.
1. Ut non ponam os in caelum,
In incertum mitto telum,
Qui protendunt Dei zelum
Post honoris apicem,
Legis servant corticem
Et colantes culicem
Glutiunt camelum.
2. Manus munda debet esse,
Quae mundanis vult praeesse,
Vobis istud est necesse,
Populum qui regitis,
Facite, quod dicitis,
Si vobis et subditis
Quaeritis prodesse.
3. Qui subjectis praesidetis,
Non de levi judicetis,
Nam pensare vos debetis,
Illis esse similes,
Creaturas fragiles
Et ad lapsum faciles,
Licet modo stetis.
4. Quibus sceptrum est suave,
Sibi dici quaerunt ave,
Alligantes onus grave
Hominum in humeris,
Bene quidem egeris,
Si, quae dicunt, feceris,
Sed quod agunt, cave.