10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Excuset, quae vim intulit,
Virtutis praeminentia,
Si qua laudator obtulit,
Quae factis sunt imparia,
Non enim mihi detulit
Affectus mei copia,
Cum me jactare compulit
Contra torrentem brachia.
2. Quae formae vitae congruit,
Mores informat opera,
Lingua subjectos instruit,
Egentes pascit dextera,
Quam sancta vox elicuit,
Aurem impregnat litera,
Visus lasciva respuit,
Mens contemplatur supera.
3. Mentis fugat a limine
Fastus omnis rubiginem
Et in poenae libramine
Servat hunc juris ordinem,
Quod dum pensat in homine
Conditoris imaginem,
Ex innata dulcedine
Citra jus punit hominem.
4. Quem dignatur affectibus
Tuto potitur litore,
Nullis raptatur fluctibus
Fune retentus ancorae,
Beat amplis reditibus,
Quos erexit de stercore,
Et exsolvit laboribus
Sortem cum multo foenore.
5. O si facta discerneres,
Quorum metitur exitum,
Non solum sibi crederes,
Sed toti mundo genitum;
Quo plus suum disquireres,
Plus abundaret meritum,
Fontem prius ebiberes,
Quam inanires spiritum.
6. Quia nec metu frangitur,
Nec favore, nec pretio,
Cum soli sibi creditur
Pastoris assignatio,
Virtus, non genus quaeritur,
Non census, sed religio,
Nec ab eo praeficitur
Nisi dignus officio.