10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Deduc, Sion, uberrimas
Velut torrentem lacrimas,
Nam qui pro tuis patribus
Nati sunt tibi filii,
Quorum dedisti manibus
Tui sceptrum imperii,
Fures et furum socii
Turbato rerum ordine
Abutuntur regimine
Pastoralis officii.
Columbas evertere.
2. Ad corpas infirmitas
Capitis descendit,
Singulosque gravitas
Artus apprehendit,
Refrigescit caritas
Nec jam se extendit
Ad amorem proximi,
Nam videmus opprimi
Pupillum a potente,
Nec est qui salvum faciat
Vel qui justum eripiat
Ab impio premente.
3. Vide, Deus ultionum,
Vide videns omnia,
Quod spelunca vispilonum
Facta est ecclesia,
Quod in templum Salomonis
Venit princeps Babylonis
Et excelsum sibi thronum
Posuit in medio;
Sed arrepto gladio
Scelus hoc ulciscere,
Veni, judex gentium,
Cathedras vendentium