10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De Malo Peccuniae.
1. Si mundus viveret
 mundus peccunia,
Regnaret inter nos
 pax et concordia,
Sed cum debilitet
 nos avaritia,
Plantat et inserit
lites et odia
 Duce discordia.
2. Quid scire expedit
 nova et vetera,
Nummus dat quaelibet,
 mollit et aspera,
Nemo vane rogat,
 qui tendit munera,
Preces sunt vacuae
vacua dextera,
Nil juvat litera.
3. Dantur officia
 bursae consilio,
Fit jam de moribus
 suprema quaestio,
Dicetur omnibus:
 qui caret pretio,
Amen dico vobis,
quia vos nescio
 Nec tales audio.
4. Proh dolor, artium
 doctrina spernitur,
Quae praestant redditus,
 bursis intenditur,
Cui res tenuis,
 nemo diligitur,
In usu nimis est
illud, quod legitur:
Habenti dabitur.
 5. Nemo tam deneger,
tam detestabilis,
 Qui non sit gratia
nummorum habilis,
 Qui plus habet, plus est
doctus, amabilis,
 Ridentur inopes,
etiam nobilis
Pauper jacet vilis.