10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. O curas hominum,
Quas curat curia,
O quorum studia
Non habent terminum,
Talium si fidem
Incurreret,
Desereret
Pylades Atridem,
Alter enim Theseus
Suum fastidit Thesea,
Ubi regnat Protheus
Et fati ludit alea.
2. Ab aula principis,
Si nihil habeas,
Oportet abeas,
Spem vanam concipis,
Tenuis fortuna,
Omnimoda
Ad commoda
Hominum mens una;
A quo nihil emungitur,
Opus perdit et operam,
Quod habenti dabitur,
Tenent omnes ad literam.
3. In lucrum vertitur
Censurae levitas,
Fracta securitas
Danti remittitur,
Explicas decreta
Ad libitum,
Si sonitum
Dederit moneta;
Plenis aere sacculis
Rei poena minuitur,
Locum dic a loculis
Unde, locus si quaeritur.