10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
Diogenis cum Aristippo Dialogus.
la. Aristippe, quamvis sero.
Tuo tamen tandem quaero
Frui consilio.
Quid Romae faciam?
Mentiri nescio,
Potentum gratiam
Dat adulatio.
Si mordaci nitar vero,
Verri carus nunquam ero,
Meretur histrio
Virtutis praemium,
Dum palpat vitium
Dulci mendacio.
lb. Diogenes, quid intendas?
Vis honores, vis praebendas?
Id prius explices.
Praesunt ecclesiis
Hi, quibus displices,
Nisi te vitiis
Ipsorum implices;
Carus eris, si comendas
In praelatis vitae mendas,
Culparum complices,
Ministros sceleris
Amant prae ceteris
Sacri pontifices.
2a. Nec potentum didici
Vitiis applaudere.
Nec favorem quaerere
Corde loquens duplic i ;
Veritate simplici
Semper uti soleo,
Dare famam doleo
Cuiquam praeter merita
Nec impinguo capita
Peccatoris oleo.
3a. Ergo, sicut consulis,
Expedit, ut taceam
Blandiensve placeam
Mollibus auriculis
Potentium;
Quibus me vis sic placere,
Adulari vel tacere,
Nihil ponis medium,
Sicque, quasi faveam,
Alienae subeam
Culpae participium.
4a. Vade retro, Satana,
Tuas tolle fabulas,
Quidquid enim consulas,
Falsitatis organa,
Voces adulantium
Devoveo
Nulliusque foveo
Blandiendo vitium,
Sed palponis nomen cavi,
Cujus semper declinavi
Fraudis artificium.
2b. Ergo procul exsules,
Si mentiri dubitas,
Simplex enim veritas
Multos facit exsule s ;
Cole nostros praesules
Mollibus blanditiis
Nec insultans vitiis
Verbis hos exasperes,
Horum si desideres
Frui benificiis.
3b. Culpae participio
Ne formides pollui,
Si potentum perfrui
Vis favore, vitio
Participes;
Gaudent a conjuncto pari
Suos sibi conformari
In Giezi participes,
In promissis Prothei
Et sequaces Orphei
Sacerdotum principes.
4b. Ergo vivas modicus
Et contentus modico,
Nil est opus Cynico;
Si vis esse cynicus,
Dicas vale curiis
Et ab eas
Et nec te sic habeas,
Ut applaudas vitiis;
Cum perverso perverteris,
Si potentum gratus quaeris
Esse contuberniis.