10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Omnes audiatis,
Clerus cum praelatis,
Multum doleatis,
Legis in mandatis
Metam decimatis,
Quae majora sunt,
Minime servatis.
2. Allegatis ita,
Quod vagorum vita
Non sit via trita,
Plus vestra sopita
Jacet et attrita,
Pravis moribus
Nimis irretita.
3. Nos ex imperfecto,
Sed vos in objecto
Crimine detecto
Tramite non recto
Nostis de subjecto,
Quid hic causae sit;
Duo sunt in lecto.
4. Rebus in humanis
Vani plaudunt vanis,
Pontifex decanis,
Decani plebanis
De suis arcanis;
Hoc est maximum,
Quod non detur panis.
5. Nil distat a vero,
Quod in omni clero
Faex est mixta mero,
Constantino Nero,
Proh dolor, ut spero,
Quod a vineam
Omnes eant sero.
6. Quid praemeditans,
Quod tu confundaris,
Qui de sacris aris
Plus et plus lucraris,
Reditus mercaris
Et hydropico
Semper coaequaris.
7. Turba laicalis,
Quae pro suis malis
Exstat hospitalis,
Vagos nutrit alis,
Ordo clericalis
Elemosyna,
Nescio, sit qualis.
8. Duo regnant idem,
Jezi, Simon pridem,
Qui fregerunt fidem,
Tu vel ego si dem,
Mucro ero quidem,
Simoniacus
Unus, alter idem.
9. Quid haec prodest fari!
Nolunt emendari,
Viles et avari
Currunt passu pari,
Jam vult naufragari
Heu navicula
Simonis in mari.