10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
2. Impendisse
 libet tempus amori,
Ne nesciam,
Cum cupiam
 Fugisse'';
''Malis namque
 medela certiori
Occurreris,
Cum poteris
 Novisse.
Ergo sciens,
 quid sit illicitum,
Redeunti
 non concedam furori,
Sed vitabo
malum praecognitum.
1. Vitani duxi
 jucundam sub amore,
Plus libitum
Quam licitum
 Attendens,
Sed a vita
resipisco priore,
Plus studiis
Quam seriis
 Contendens.
Ut quae causa?
 compellor unica,
Ne me fama
 suo privet favore,
Dum sub vita
vivo philargica.
3. Potest namque,
 ne damnemus amorem,
Vel veniam
Vel gratiam
 Mereri,
Reddit enim
 amantem minorem
Affabilem
Et docilem
 Vereri,
Quidquid turpe
 putat et amplius,
Non nibil est,
 ne forte praeter morem
Dum carpitur
fructus Venereus.
 1. 
Qui sub Dione militas,
Dic, quaeso, quae utilitas,
 Quis inde surgit fractus?
Est fallax jucunditas,
Quam et dierum paucitas
Jugisque claudit luctus,
Doloris in absyntbium
Commutans mel Venerium
 Virusque voluptatum
Aeternam in supplicium
Leneque lenocinium
In poenae gravitatem.