10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Qui servare puberem,
 Vagam claudere
Studet, lavat laterem,
 Litus colere
Tunc laborat,
Cum implorat
Vias viperae,
Novit enim carcerem,
 Vincla solvere
Foedus et caracterem
 Firmatum frangere,
Nova semper fallere,
 Novo gaudet veterem
Amicum pellere.
2. Sub columbae specie
 Vulpes latuit,
In praedulci facie
 Dolum texuit,
Linguam melle,
Mentem felle
Quae sic imbuit,
Arte quod perfidiae
 Tua sorbuit
Haecce, sed pucuniae
 Profectum doluit,
Cum spes luci defuit,
 Munus reddit gratiae,
Cui magis debuit.
3. Cujus vexat meritum
 Scorti stimulus,
Salomonis exitum
 Penset sedulus,
Praedicatur,
Qui praedatur
 Famam, titulus,
Quia scorto subditum
Ridet populas,
Tamquam sit vas perditum,
 Hic est funiculus,
Qui suspendit spiritum,
 Hic praecedit tumulus
Virentis obitum.