10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
1. Vide, quo fastu rumpens
Ob parentum fastigium,
Quantum famae pertuleris
Et honoris dispendium,
Cum certus nondum fueris,
Quod sis proles nobilium,
Alienum, quo niteris,
Qua fronte facis proprium.
2. Ex corruptis arboribus
Fructus sapores alterant,
Maternis ex reatibus
Haeredes sic degenerant,
Hinc errant, qui nobilibus
Natulares connumerant,
Adulterinis moribus
Qui matrum probra reserant.
3. O sterilis fecunditas,
Inops natorum copia,
Sua quos aequat pravitas
Et parentum spurcitia,
Quorum solet improbitas
Hic jaculari turpia,
Quae collegit infirmitas
Ex turpi conscientia.
4. Quam felices ingenui,
Vero producti germine,
In quorum patres mortui
Redivivunt imagine,
Tam virtute conspicui,
Quam generoso sanguine,
Tamquam rivi melliflui
Fontis fluunt dulcedine.