10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De Artium conditione.
1. Artium dignitas,
quae primum viguit,
Modernae vitio
doctrinae viluit,
Quae tot involucris
verborum diffluit,
Tot circuit,
Quod se destituit
Et nihil certum construit.
2. Qui nunc infantium
more balbutiunt
Et vulgi digito
monstrari cupiunt,
Colantes culicem
camelum glutiunt,
Quae nesciunt,
Vel quae non capiunt,
Blasphemant vel transsiliunt.
3. Tales concelebrat
praeconum copia,
Quibus innititur
doctrinae gloria,
Nec enim pretium
meretur propria
Scientia,
Nisi venalia
Mendicet per suffragia.