10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De Innocentio Papa III.
1. Pater sancte,
 dictus Lotharius,
Quia lotus
 baptismi gratia,
Appellaris
 nunc Innocentius,
Nomen habens
 ab innocentia,
Divinitus
 vocaris tertius,
Ternarii
 signant mysteria,
Trinitatis
 quod sis vicarius.
2. In numeris
 primus respergitur
Et in fine
 nota binarius,
Quod binatim
arcam ingreditur
Animal
 nullum immun dius;
Prae ceteris
 felix ternarius,
Hoc impare
 Deus exprimitur,
Hic numerus
Est Dei proprius.
3. Imitaris
 patris potentiam,
Quia solus
 potens es omnia,
Et filium
 per sapientiam,
Qui praeminet
 omniscientia,
Pietatis
 per affluentiam,
Septiformis
 praeditus gratia,
Gerens in te
personam tertiam.
4. A potente
 peto praesidium,
Ut infirmum
 firmet potentia,
A prudente
 verum consilium,
Illuminet
 me cum prudentia,
A benigno
 pium remedium,
Indulgeat
 misericordia
Cordis, oris,
operis vitium.