10. Planctus Christi morientis.
De s. Thoma Cantuariensi. 137.
Exhortatio ad Poenitentiam. 154.
Lamentatio animae peccata deflentis. 160.
177. Canticum sponsae depromtum ex Cantico canticorum.
178. De sponsa cum sponso quiescente.
De malitia temporum modernorum. 183.
Contra eos, qui pastorali officio male funguntur. 303.
De Pugna contra Luxuriam. 221.
227. De Prole ingenua et adulterina.
De circumspectione in dandis numeribus. 228.
Exhortatio ad bellum sacrum. 231.
De Excidio Hierosolymae. 2 34.
De s. Guillelmo Bituricensi. 240.
In Richardum, I Angliae Regem. 249.
De Obitu Henrici II, Campaniae Comitis et matris ejus.
1. Jerusalem, Jerusalem,
Quae occidis et lapidas,
Quamdiu gentes perfidas
iactabis, mater libera'';
''Contra promissum literae
Regnat haeres adulterae,
Ridet Agar adultera
Legis improperium,
Quia risus fidelium
In luctum mundo vertitur,
Dum lapsu gravi labitur
Henricus, haeres liberae.
2. O pessima
Conditio mortalium,
Dum lacrimantur filium,
Nondum repente lacrima
Resolvit nos uberrima
Mors, in moeroris flumina
In lapsu matris labimur.
Ad Mariam convertimur,
Stella de qua tot lumina
Nostris scintillant saeculis,
Quod virtutum carbunculis
Obtusi nos excedimus.
Et pio planctu plangimus,
O gratiosa domina.
3. Mira loquor, cecidit
Sol in oriente,
Causa solis concidit
In hoc occidente,
Illa lampas Campaniae,
Mater Maria gratiae,
In qua tot luminaria
Noctis et umbrae nescia,
Tot stellae laudis luxerant,
Quod oculi mortalium,
Tantae virtutis radium
In vidua non viderant.
4. Quid est homo, quod jactitas
Et quibus mundo militas?
Forma, genus, divitiae
Valent ad epithaphium.
Corpus, quod nutris hodie,
Cras fiet cibus vermium,
Ecce, nostra conditio'';
''Vide, ne vacet dextera.
Quia decurso stadio
Mortem sequuntur opera.